monumenta.ch > Cassiodorus > XXXI. SENATUI URBIS ROMAE THEODERICUS REX. (a 510/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER TERTIUS, , XXX. ARGOLICO V̅· I̅· PRAEFECTO URBIS THEODERICUS REX. (a 510/511) <<< >>> XXXII. GEMELLO V̅· S̅· THEODERICUS REX. (a 510)
Cassiodorus, Variae, LIBER TERTIUS, XXXI. SENATUI URBIS ROMAE THEODERICUS REX. (a 510/511)
1 Quamvis universae rei publicae nostrae infatigabilem curam desideremus impendere et deo favente ad statum studeamus pristinum cuncta revocare, tamen Romanae civitatis sollicitiora nos augmenta constringunt, ubi quicquid decoris impenditur, generalibus gaudiis exhibetur.2 pervenit itaque ad nostram conscientiam suggestione multorum, quae prava non potest dissimulare commissa, plura in praeiudicio urbis Romanae detestabiles praesumptores assumere, ut cui nos summum adhibere desideramus studium, dolum patiatur iniustum.3 Quapropter ordinationes nostras ad vestram facimus notitiam pervenire, quibus amplius credimus civitatis vestrae dispendia displicere.4 dicitur ergo commodi cura privati aquam formarum, quam summo deceret studio communiri, ad aquae molas exercendas vel hortos rigandos fuisse derivatam: turpe et miserabile hoc in illa urbe fieri, quod per agros vix deceret assumi.5 Et quia non possumus admissi qualitatem ultra iura corrigere, ne, dum fabricis prodesse volumus, legum culmina destruamus, si huius nefandissimae rei dominus tricennii praescriptione munitur, accepto pretio competenti suum vendat errorem, ut, quod laesionem publicis praestat fabricis, non praesumatur ulterius, ne quod nunc sub largitate corrigimus, postea severissime vindicemus.6 Si vero tale aliquid moderna praesumptione temptatum est, sine dubitatione tollatur.7 unius enim desiderio pravo generalis debet utilitas anteferri, cui vel in causis iustis raro poterit obviari.8 mancipia vero formarum servitia principum provisione deputata in privatorum cognovimus transisse dominium.9 aes praeterea, non minimum pondus, et quod est facillimum direptioni, mollissimum plumbum, de ornatu moenium referuntur esse sublata, quae auctores suos saeculis consecrarunt.10 aes enim Ionos Thessaliae rex, plumbum Mida regnator Phrygiae reppererunt.11 et quam miserum est, ut unde famam providentiae alii susceperunt, nos opinionem neglegentiae incurrisse videamur? templa etiam et loca publica, quae petentibus multis ad reparationem contulimus, Subversioni fuisse potius mancipata.12 Et quoniam malarum rerum emendatio nos delectat, ne concessa videatur ex taciturnitate licentia, Iohannem virum spectabilem electum nostra iustitia ad haec, quae supra memoravimus, direximus inquirenda, ut cuncta suo ordine discussa nobis relationis obsequio lucidentur, quatenus, quid de singulis rebus aut de praesumptoribus earum fieri oporteat, more nostrae iustitiae censeamus.13 adhibete nunc studia, praestate solacia, ut inquisitionem, quam debueratis petere, grata videamini mente complere.
Cassiodorus HOME
bnf2923.179