monumenta.ch > Cassiodorus > XXVIIII. ARGOLICO V̅· I̅· PRAEFECTO URBIS THEODERICUS REX. (a 510/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER TERTIUS, , XXVIII. CASSIODORO V̅· I̅· PATRICIO THEODERICUS REX. (a 507/511) <<<     >>> XXX. ARGOLICO V̅· I̅· PRAEFECTO URBIS THEODERICUS REX. (a 510/511)

Cassiodorus, Variae, LIBER TERTIUS, XXVIIII. ARGOLICO V̅· I̅· PRAEFECTO URBIS THEODERICUS REX. (a 510/511)

1 Quis nesciat nostrum esse commodum supplicantis quaestum et illud bonis principibus crescere, quod benigna possunt largitate praestare? hoc sunt enim regia dona, quod semina: sparsa in segetem coalescunt, in unum coacta depereunt.2 optamus ergo munera multis collata dividere, ut possint ubique nostra beneficia pullulare.3 Atque ideo viri illustris et magnifici patricii Paulini actorum supplicatione suscepta, quae habetur in subditis, horrea longi temporis vetustate destructa, quibus illud atque illud vocabulum praefixit antiquitas, si nunc usui publico minime necessaria esse monstrantur nec aliqua ibidem est species quae ad fiscum pertinet congregata, praefato viro cum omnibus ad se pertinentibus absoluta liberalitate concedimus, ut aedificandi et ad posteros transmittendi assumpta licentia suis utilitatibus profutura disponat, quia confert magis rei publicae munus quisquis diruta maluerit suscipere reparanda, in ea praesertim urbe, ubi cuncta dignum est constructa relucere, ne inter tot decora moenium deformis appareat ruina saxorum.4 in aliis quippe civitatibus minus nitentia sustinentur: in ea vero nec mediocre aliquid patimur, quae mundi principaliter ore laudatur.
Cassiodorus HOME

bnf2923.178