monumenta.ch > Cassiodorus > XVIIII. COMMONITORIUM. DANIELI THEODERICUS REX. (a 507/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER TERTIUS, , XVIII. GEMELLO V̅· S̅· THEODERICUS REX. (a 508/511) <<< >>> XX. TRIVVILAE SAIONI ET FERROCINCTO APPARITORI THEODERICUS REX. (a 507/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER TERTIUS, XVIIII. COMMONITORIUM. DANIELI THEODERICUS REX. (a 507/511)
1 Decet ut palatio nostro servientibus iustis commodis consulamus, quia fructuosus esse debet publicus labor, ut, quamvis obsequia nobis gratuita iure debeantur, servitia tamen per moderata compendia provocemus.2 et ideo artis tuae peritia delectati, quam in excavandis atque ornandis marmoribus diligenter exerces, praesenti auctoritate concedimus, ut, te rationabiliter ordinante, dispensentur arcae quae in Ravennati urbe ad recondenda funera distrahuntur, quarum beneficio cadavera in supernis humata sunt, lugentium non parva consolatio, quando animae tantum de mundi conversatione discedunt, corpora vero dulces quondam superstites non relinquunt.3 Hinc quibusdam veniunt dolores ad pretium, et miserabili sorte votorum crescit mercantibus de humana morte compendium.4 ita tamen, ut non sit iniqua sub hac occasione taxatio, ne cogantur miseri inter acerba luctuum gravia plorare dispendia facultatum et nefanda devotione constricti aut urgeantur patrimonia pro mortuis perdere aut dilecta corpora vilissimis foveis potius dolentes abicere.5 sit modus in voluntate poscentium, quando ipsa miseratio pro ementibus facit.6 nam minus debet laedi, cui amplius pro pietatis officio videtur imponi.
Cassiodorus HOME
bnf2923.175