monumenta.ch > Cassiodorus > XVII. UNIVERSIS PROVINCIALIBUS GALLIARUM THEODERICUS REX. (a 508)
Cassiodorus, Variae, LIBER TERTIUS, , XVI. GEMELLO V̅· S̅· THEODERICUS REX. (a. 508) <<<     >>> XVIII. GEMELLO V̅· S̅· THEODERICUS REX. (a 508/511)

Cassiodorus, Variae, LIBER TERTIUS, XVII. UNIVERSIS PROVINCIALIBUS GALLIARUM THEODERICUS REX. (a 508)

1 Libenter parendum est Romanae consuetudini, cui estis post longa tempora restituti, quia ibi regressus est gratus, ubi provectum vestros constat habuisse maiores.2 atque ideo in antiquam libertatem deo praestante revocati vestimini moribus togatis, exuite barbariem, abicite mentium crudelitatem, quia sub aequitate nostri temporis non vos decet vivere moribus alienis.3 Proinde de necessitatibus vestris innata nobis mansuetudine cogitantes, quod feliciter dictum sit, spectabilem virum Gemellum, vicarium praefectorum, fide nobis et industria comprobatum ad componendam provinciam credidimus dirigendum: sperantes in nullo eum posse delinquere, qui nobis peccantes graviter intellegit displicere.4 Quapropter ordinationibus eius ex nostris iussionibus oboedite, quia eum credimus vobis profutura decernere.5 recipite paulatim iuridicos mores.6 non sit novitas molesta, quae proba est.7 quid enim potest esse felicius quam homines de solis legibus confidere et casus reliquos non timere? iura publica certissima sunt humanae vitae solacia, infirmorum auxilia, potentum frena.8 Amate unde et securitas venit et conscientia proficit.9 gentilitas enim vivit ad libitum: ubi magis mortem reperit propriam, qui potest habere quod placeat.10 vos iam securi ostentate divitias: parentum bona longo situ recondita prodantur in lucem: quia tantum quis nobilior erit quantum et moribus probis et luculenta facultate reluxerit.11 Ideo enim vobis vicarium praefecturae direximus, ut cum tanta dignitate et civilem videamur regulam destinasse.12 fruemini quod tantum audiebatis.13 intellegite homines non tam corporea vi quam ratione praeferri et illos merito crescere qui possunt aliis iusta praestare.
Cassiodorus HOME

bnf2923.174

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik