monumenta.ch > Cassiodorus > XVI. GEMELLO V̅· S̅· THEODERICUS REX. (a. 508)
Cassiodorus, Variae, LIBER TERTIUS, , XV. THEODAHADO V̅· S̅· THEODERICUS REX. (a 507/511) <<< >>> XVII. UNIVERSIS PROVINCIALIBUS GALLIARUM THEODERICUS REX. (a 508)
Cassiodorus, Variae, LIBER TERTIUS, XVI. GEMELLO V̅· S̅· THEODERICUS REX. (a. 508)
1 Firmum est iudicium cuius tenetur exemplum, nec locus ambiguitati relinquitur ubi experimenta probabilia suffragantur.2 exploravimus efficaciam tuam per diversos industriae gradus, sed uni parem meruisti gratiam, variis actionibus aequaliter approbatus.3 Hinc est quod praesenti tempore in Gallias nobis deo auxiliante subiectas vicarium te praefectorum nostra mittit auctoritas.4 unde perpende qualia de te videamur habere iudicia, quando ad illos populos mitteris corrigendos, quos nostris laudibus specialiter credimus adquisitos.5 cara est principi gloria et necesse est de illis amplius esse sollicitum, unde sibi triumphorum venisse sentit augmentum.6 Age igitur mandata, si cupis in te proficere nostra iudicia.7 turbulenta non ames: avara declina, ut talem te iudicem provincia fessa suscipiat, qualem Romanum principem transmisisse cognoscat.8 desiderat viros egregios coacta cladibus suis.9 effice ut victam fuisse delectet.10 nihil tale sentiat, quale patiebatur, cum Romam quaereret.11 abscedat omnis de calamitate tristitia: serenetur tandem nubilus vultus.12 nunc illam gaudere convenit, cum ad sua vota pervenit.
Cassiodorus HOME
bnf2923.174