monumenta.ch > Cassiodorus > XIII. SUNHIVADO V͐ · S͐ · THEODERICUS HEX. (a 507/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER TERTIUS, , XII. SENATUI ROMANO THEODERICUS REX. (a 510/1) <<<     >>> XIIII. AURIGENI VIRO VENERABILI EPISCOPO THEODERICUS REX. (a. 507/511)

Cassiodorus, Variae, LIBER TERTIUS, XIII. SUNHIVADO V͐ · S͐ · THEODERICUS HEX. (a 507/511)

1 Laborum tuorum longa servitia et exploratae fidei multa documenta hoc nobis iudicium tradunt, ut qui tuos animos moderatus es, nunc alienis moribus praeferaris et praestes provinciae disciplinam, qui privatus amasti continentiam.2 is enim potest alios bene regere, qui se studuit sub decore tractare.3 Samnitarum itaque supplicatione permoti hoc remedio laborantibus credidimus subvenire, si spectabilitatem tuam iuberemus ad finienda iurgia proficisci.4 Unde nunc enitere, ut tam bono iudicio laudabili respondeas instituto, aptumque te nostris praebe mandatis, qui hactenus propria sponte placuisti.5 intra provinciam itaque Samnii si quod negotium Romano cum Gothis est aut Gotho emersit aliquod cum Romanis, legum consideratione definies, nec permittimus discreto iure vivere quos uno voto volumus vindicare.6 censebis ergo in commune, quae sunt amica iustitiae, quia nescit personas respicere qui meram cogitat aequitatem.
Cassiodorus HOME

bnf2923.173