monumenta.ch > Cassiodorus > XII. SENATUI ROMANO THEODERICUS REX. (a 510/1)
Cassiodorus, Variae, LIBER TERTIUS, , XI. ARGOLICO V͐ · T͐ · PRAEPECTO URBIS THEODERICUS REX. (a 510/511) <<< >>> XIII. SUNHIVADO V͐ · S͐ · THEODERICUS HEX. (a 507/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER TERTIUS, XII. SENATUI ROMANO THEODERICUS REX. (a 510/1)
1 Amamus, patres conscripti, dignitates eximias de nostra benignitate nascentes.2 publici enim decoris mater est mens regentis et quale fuerit dominantis arbitrium, talem parit libertatis aspectum.3 facilius est quippe, si dicere fas est, errare naturam quam dissimilem sui princeps possit formare rem publicam.4 hinc est quod cupimus, ut perpetuis honoribus fulgeatis, quia quicquid de vobis fama loquitur, nostris institutionibus applicatur.5 nam cum omnia celsa mereamini, nostram invidiam tangit, si quid vobis fortasse defuerit.6 Proinde, quod felicibus sanciatur auspiciis, illustrem Argolicum praefecturae urbanae dignitate promovemus, ut et ille augeatur fascibus et vobis tanti iudicis minime subtrahatur ornatus.7 scitis enim saepe ex hac familia viros enituisse praecipuos.8 recordamini provecti avum praefecti dogmatis honore ditatum, cuius innoxiam facundiam fora mirata sunt.9 studuit vero, cum abundaret eloquio, sciens dicendi peritum debere esse puritate conspicuum.10 his meritis ad honorum celsa perductus, largitiones sacras protexit fida custodia, implens etiam doctrina quam susceperat magisterii dignitatem, ita in utroque laudatus, ut in singulis crederetur esse praecipuus.11 Accedit etiam provecti nobilissimus pater, qui comitivae privatarum infulas nullius calumniae acerbitate profanavit, qui affectans famae commoda, pecuniae neglexit augmenta et, .12 quod rarum virtutis exemplum est, his egit temporibus continentem, quibus crimen avaritia non habebat, principis enim propositum facit aut neglegere iudices aut amare virtutes.13 tot igitur originis documenta praemittens credamus bona de nobili: quia laudabilis vena servat originem et fideliter posteris tradit, quae in se gloriosa transmissione promeruit.14 favete ergo, patres conscripti, vestris dignitatibus consecrato, ut ad maiora virtutum desideria concitetis quos nos munerum provocamus exemplis.
Cassiodorus HOME
bnf2923.173