monumenta.ch > Cassiodorus > XI. ARGOLICO V͐ · T͐ · PRAEPECTO URBIS THEODERICUS REX. (a 510/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER TERTIUS, , X. FESTO V͐ · T͐ · PATRICIO THEODERICUS REX. (a 507/611) <<<     >>> XII. SENATUI ROMANO THEODERICUS REX. (a 510/1)

Cassiodorus, Variae, LIBER TERTIUS, XI. ARGOLICO V͐ · T͐ · PRAEPECTO URBIS THEODERICUS REX. (a 510/511)

1 Optamus cunctum diem plenum beneficiis nostris excurrere: optamus ubique praestita nostra radiare, quia in aevum vivit quod munificentia principalis indulserit.2 quid enim tam regium quam fecisse felicem et eo usque praestare, quo se erectus stupeat attigisse? beneficia siquidem sunt, quae regna sublimant et libertatis dominus iugiter potest crescere, si sibi subiectos studeat ampliare.3 hoc mansuetudinis nostrae glorioso proposito, quoniam generalitatem patrio fovemus affectu, per indictionem quartam praefecturae urbanae infulas tibi copiosa liberalitate largimur, ut paternis honoribus successio clara laetetur et sub nobis possit proficere quicquid meruit ad nostra saecula pervenire.4 Circuminspice itaque quam magnum sit primordiis tuis canam Romam potuisse committi, ut in illo amplissimo coetu iudicis videaris eminere suggestu, ubi est arduum vel ipsum obtinere collegium.5 stude ergo, ut a meritis tuis exigere possis quod nos praestitisse cognoscis.6 avara fuge, iusta sequere, modesta dilige, iracunda contemne.7 Quid erit suavius quam in illa turba summorum nobile protulisse iudicium, ubi tot patriciorum corda provocantur ad gratiam, ubi bonum factum celebretur ore sapientum? nusquam maiore laude virtus agitur, quam si recte Roma tractetur.8 quas divitias aestimes aptiores quam in oculis senatus conscientiae pretiosam gerere puritatem et ante ipsum Libertatis gremium nullis vitiis esse captivum? Viderimus, reliqui fasces qua gloria censeantur: urbanus praesul dignitas est honorum.9 non patitur claritas illa committere, quod possit nobilis turba nescire.10 locatus in medium cunctorum ad se trahit aspectum et totius vitae iudicium promulgat fama populorum.11 haec te et animo concipere et rebus evidentibus explicare credibile apud nos faciunt studia litterarum, ubi cognovisti omne quod deceat et ad usum vitae gloriosae animum, doctorum nimirum institutione, formasti.12 Fugiat ergo doctrina delictum.13 indocilis est animi ad vitia trahi: aedificatus libris locum non relinquit iniuriis, ubi in teneris annis adquiritur, quod matura aetate servetur.14 ad tramitem recti hortentur te tuorum facta seniorum, ammoneat lectionis auctoritas, deinde iudicii nostri electio gloriosa, ut maiora sumere de nobis possis, cum te ea quae commisimus implere cognoveris.
Cassiodorus HOME

bnf2923.172

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik