monumenta.ch > Cassiodorus > VIIII. POSSESSORIBUS DEFENSORIBUS ET CURIALIBUS ESTUNIS CONSISTENTIBUS THEODERICUS REX. (a 507/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER TERTIUS, , VIII. VENANTIO V͐ · S͐ · CORRECTORI LUCANIAE ET BRUTTIORUM THEODERICUS REX. (a 507/511) <<< >>> X. FESTO V͐ · T͐ · PATRICIO THEODERICUS REX. (a 507/611)
Cassiodorus, Variae, LIBER TERTIUS, VIIII. POSSESSORIBUS DEFENSORIBUS ET CURIALIBUS ESTUNIS CONSISTENTIBUS THEODERICUS REX. (a 507/511)
1 Propositi quidem nostri est nova construere, sed amplius vetusta servare, quia non minorem laudem de inventis quam de rebus possumus adquirere custoditis.2 proinde moderna sine priorum imminutione desideramus erigere: quicquid enim per alienum venit incommodum, nostrae iustitiae non probatur acceptum.3 In municipio itaque vestro sine usu iacere comperimus columnas et lapides vetustatis invidia demolitos: et quia indecore iacentia servare nil proficit, ad ornatum debent surgere redivivum quam dolorem monstrare ex memoria praecedentium saeculorum.4 Atque ideo praesenti auctoritate decernimus, ut, si vera fides est suggerentium nec aliquid publico nunc ornatui probatur accommodum, supra memoratas platonias vel columnas ad Ravennatem civitatem contradat modis omnibus devehendas: ut conlapsis metallis oblitterata facies reddatur iterum de arte pulcherrima et quae situ fuerant obscura, antiqui nitoris possint recipere qualitatem.
Cassiodorus HOME
bnf2923.171
© 2006 - 2024 Monumenta Informatik