monumenta.ch > Cassiodorus > VI. SENATUI URBIS ROMAE THEODERICUS REX. (a 509/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER TERTIUS, , V. INPORTUNO V͐ · T͐ · PATRICIO THEODERICUS REX. (a 509/511) <<<     >>> VII. IANUARIO VIRO VENERABILI EPISCOPO SALONITANO THEODERICUS REX. (a 507/511)

Cassiodorus, Variae, LIBER TERTIUS, VI. SENATUI URBIS ROMAE THEODERICUS REX. (a 509/511)

1 Gratum quidem nobis est, patres conscripti, personas novas ad honorum celsa perducere.2 delectat peregrini germinis viros gremio Libertatis inserere, ut variis frondescat senatus aula virtutibus.3 ornat enim talis multitudo conventum et laetam reddit faciem publicam honorata frequentia.4 sed multo nobis probatur acceptius, quotiens dignitatibus reddimus qui de ipsa curiae claritate nascuntur, quia non sunt de vobis examina nostra sollicita, dum praeiudicata bona transfunditis qui merita cum luce praestatis.5 origo ipsa iam gloria est: laus nobilitati connascitur.6 idem vobis est dignitatis quod vitae principium.7 senatus enim honor amplissimus vobiscum gignitur, ad quem vix maturis aetatibus pervenitur.8 Haec licet de vobis omnibus veraciter iudicemus, ut ordinis genium complectatur gratia senatorum, maxime serenitatis nostrae luminibus Deciorum sanguis irradiat, qui tot annis continuis similis splendet claritate virtutis: et quamvis rara sit gloria, non agnoscitur in tam longo stemmate variata.9 saeculis suis producit nobilis vena primarios: nescit inde aliquid nasci mediocre: tot probati quot geniti, et, quod difficile provenit, electa frequentia.10 en pullulat ex uno germine quadrifarium decus, honor civium, gloria generis, augmentum senatus, qui quamvis fulgeant communione meritorum, invenies tamen quem possis laudare de propriis.11 Respicite certe iuvenem per formae gratiam, mentis pulchritudine plus placentem.12 refert facie sanguinis decus, proditur animi natura per vultum et serenitate corporis nubila quoque mentis abstergit.13 verum haec naturae bona litterarum decoravit insignibus, ut cote magnarum artium detersus mentis penetralibus plus luceret.14 in libris veterum Decios cognovit antiquos nobilemque progeniem gloriosae mortis beneficio viventem.15 Felicissimus profecto studiorum labor, cui priscorum carmen contigit discere per parentes et de avita laude primordia teneri pectoris erudire.16 libet referre quam magno tunc spectaculo totius scholae in eum convertebatur aspectus: quasi cum audiret parentem, illa mox intendebat heredem quaerens, ut quae auctorem cognoverat dicere, per huius posset similitudines approbare.17 Nam sicut indigna posteritas laudes antiqui generis abnegat, ita praeclara de patribus egregie dicta confirmat.18 creditum est de his omne quod legitur, dum praeconia veterum praesens docuit vena virtutum, in auditorii officina ingeniorum flamma recalente.19 his quidem formabatur exemplis, sed domesticis felicius producebatur imperiis.20 Subtracto enim solacio maritali onus regendi mater gloriosa suscepit, quam nec ampla patrimonii cura nec tot filiorum potuit turbare custodia.21 aluit nutrimentis, auxit patrimoniis, ornavit honoribus et quot edidit familiae iuvenes, tot reddidit curiae consulares.22 haec igitur rimator morum noster sensus inspexit, qui etiam bonum domesticae virtutis inquirit, ut inter privata laudatis publica debeat ornamenta largiri.23 Atque ideo, patres conscripti, illustri et magnifico viro Importuno patriciatus culmen indulsimus, ut vester coetus, sicut pullulat sorte nascendi, ita et fascibus possit augeri.24 impendite parenti gratiam, adunate sententias: vestra est indoles, quam probamus.25 habetis certe quod vobis ingeniosa laude tribuatis, si amore necessitudinum publicum faciatis esse iudicium et quod pro naturae caritate dependitur, collatum nostris iussionibus aestimetur.
Cassiodorus HOME

bnf2923.170

Cassiodorus, Variae, LIBER TERTIUS, , V. INPORTUNO V͐ · T͐ · PATRICIO THEODERICUS REX. (a 509/511) <<<     >>> VII. IANUARIO VIRO VENERABILI EPISCOPO SALONITANO THEODERICUS REX. (a 507/511)
monumenta.ch > Cassiodorus > VI. SENATUI URBIS ROMAE THEODERICUS REX. (a 509/511)

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik