monumenta.ch > Cassiodorus > V. INPORTUNO V͐ · T͐ · PATRICIO THEODERICUS REX. (a 509/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER TERTIUS, , IIII. LUDUIN REGI FRANCORUM THEODERICUS REX. (a 507) <<<     >>> VI. SENATUI URBIS ROMAE THEODERICUS REX. (a 509/511)

Cassiodorus, Variae, LIBER TERTIUS, V. INPORTUNO V͐ · T͐ · PATRICIO THEODERICUS REX. (a 509/511)

1 Si te aut nobilitas sola decoraret aut meritorum tantum laude polleres, conferendas forsitan dignitates dilatione probabili libraremus, ne magna vilescerent, cum simul omnia funderentur.2 nunc autem cum te universa facto agmine comitentur nec desit uni quod praedicatur in plurimis, convenit iustitiae nostrae, ut, cum tu copiosa bona protuleris, uberrime te repleat munificentia principalis.3 Non enim crescendi vobis hic ordo qui multis est: paulatim provehi mediocris probatur esse virtutis, dum morosius agnoscitur quod sub lenitate praeparatur.4 saltu quodam se tendit vestra prosperitas solaque a vobis perfectio quaeritur, cum vobiscum multa nascantur.5 elaboratae sunt enim longa aetate vestri generis dignitates, quae notissimo quodam habitaculo lares in vestra posuere familia.6 Nam, ut prisca saecula transeamus, quae affatim viros visa sunt proferre praecipuos, gemino radias patris ac patrui decore conspicuus: qui non solum ornamentum familiae suae, sed ipsi decus senatui praestitere: modernis saeculis moribus ornabantur antiquis: bonitate praediti, constantia gloriosi, in amicitiam proni, ad odia sumenda difficiles.7 ita, quod maximum felicitatis genus est, cum multae probarentur esse potentiae, invidiam illos persequentium contigit non habere.8 Pendebant quin immo circa eos anxia vota civitatis, crescens supra privatos publicus amor.9 eorum senatus animum, eorum sequebatur turba propositum: et necesse erat Romam velle quod cuncti videbantur optare, miroque prosperitatis eventu firmum circa eos custodiebat arbitrium voluntas vaga populorum, quod inter ceteras dignitates munus iudicamus esse praecipuum.10 nam si paucorum amor iuste iam gloria est, tantae civitatis affectus quod potest habere praeconium? proinde sicut omnia ingrata videntur obscura, sic generaliter dilecta praeclara sunt.11 Tot igitur parentum laude decoratus tu etiam morum luce conspicuus sume post consulares fasces emeritos patriciatus insignia, tuarum munus plenarium dignitatum et cani honoris infulis adultam einge caesariem, qui meritorum laude aetatis praeiudicia superasti.12 cur enim tardo evenirent praemia, cui tot generis suffragabantur exempla? eligitur quippe in te nascendi laus, vivendi gloria: et cum multa trahas ab antiquis, meruisti placere de propriis.13 Ab ipso quippe vitae principio, quod inter adulantium greges rarum solet esse, nobilibus studuisti fidem virtutibus exhibere.14 atque ideo instituti tui firma vestigium, ut qui primaevus gloriam consecutus es, florentibus annis gloriosis honoribus augearis.15 inspice denique, quanta tuorum praecipua laude decoreris.16 culpae genus est non te fecisse quod summum est.17 de maturitate quippe tua multo debent venire meliora, qui in aetate tenera te novimus fecisse praedicanda.18 confidimus enim nec tui generis institutum nec nostrum circa te errare posse iudicium.
Cassiodorus HOME

bnf2923.169

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik