monumenta.ch > Cassiodorus > III. EPISTULA UNIFORMIS TALIS AD ERULORUM REGEM: AD GUARNORUM REGEM: AD THORINGORUM REGEM THEODERICUS REX. (a 507)
Cassiodorus, Variae, LIBER TERTIUS, , II. GUNDIBADO REGI BURGUNDIONUM THEODERICUS REX. (a 507) <<< >>> IIII. LUDUIN REGI FRANCORUM THEODERICUS REX. (a 507)
Cassiodorus, Variae, LIBER TERTIUS, III. EPISTULA UNIFORMIS TALIS AD ERULORUM REGEM: AD GUARNORUM REGEM: AD THORINGORUM REGEM THEODERICUS REX. (a 507)
1 Superbiam divinitati semper exosam persequi debet generalitatis assensus.2 nam qui vult opinabilem gentem voluntaria iniquitate subvertere, non disponit ceteris iusta servare.3 pessima consuetudo est despicere veritatem.4 credit sibi omnia cedere, si elatum contigerit in abominabili certamine superare.5 Et ideo vos, quos conscia virtus erigit et consideratio detestabilis praesumptionis accendit, legatos vestros una euni meis et fratris nostri Gundibadi regis ad Francorum regem Luduin destinate, ut aut se de VVisigotharum conflictu considerata aequitate suspendat et leges gentium quaerat aut omnium patiatur incursum, qui tantorum arbitrium iudicat esse temnendum.6 quid quaerit ultra, cui offertur absoluta iustitia? dicam plane quod sentio: qui sine lege vult agere, cunctorum disponit regna quassare.7 Sed melius inter initia perniciosa reprimatur assumptio, ut sine labore perficiatur omnium, quod certamen esse poterat singulorum.8 recolite namque Eurici senioris affectum, quantis vos iuvit saepe muneribus, quotiens a vobis proximarum gentium imminentia bella suspendit.9 reddite filio eius gratiam, quam tamen agnoscitis vestris utilitatibus attributam.10 nam si tanto regno aliquid praevaluerit, vos aggredi sine dubitatione praesumit.11 Quapropter excellentiam vestram epistulari sermone salutantes per legatos nostros illum et illum praesentium portitores verbo vobis aliqua dicenda commisimus, ut vos, qui nostrum sequimini deo iuvante dispositum, unus complectatur assensus et foris hoc agatis, ne in vestris provinciis dimicare possitis.
Cassiodorus HOME
bnf2923.168