monumenta.ch > Cassiodorus > II. GUNDIBADO REGI BURGUNDIONUM THEODERICUS REX. (a 507)
Cassiodorus, Variae, LIBER TERTIUS, , I. ALARICO REGI VVISIGOTHARUM THEODERICUS REX. (a. 507) <<<     >>> III. EPISTULA UNIFORMIS TALIS AD ERULORUM REGEM: AD GUARNORUM REGEM: AD THORINGORUM REGEM THEODERICUS REX. (a 507)

Cassiodorus, Variae, LIBER TERTIUS, II. GUNDIBADO REGI BURGUNDIONUM THEODERICUS REX. (a 507)

1 Grave malum est inter caras regiasque personas voluntates sibimet videre contrarias et dissimulando spectare, ut de uno aliquid dolendum possit emergere.2 non sine invidia nostra geritur, si nobis patientibus affinium clade dimicetur.3 habetis omnes per me pignora magnae gratiae: non est unus ab alio segregatus: si quid in vobis delinquitis, meo graviter dolore peccatis.4 Nostrum est regios iuvenes obiecta ratione moderari, quia illi, si nobis vere sentiunt displicere quod male cupiunt, audaciam suae voluntatis retinere non possunt.5 verentur senes.6 quamvis sint florida aetate ferventes.7 sciant nos adversarios esse contrarietatibus suis et illud velle persequi, ne ab utrisque possit excedi.8 decet enim nos aspera verba dicere, ne affines nostri ad extremum debeant pervenire.9 Et ideo illum et illum legatos ad fraternitatem tuam credidimus destinandos, ut, si filio nostro Alarico visum fuerit, ad regem Francorum cum coniuratis nobis gentibus dirigere debeamus, quatenus causa, quae inter eos vertitur, amicis mediis rationabiliter abscidatur.10 convenit enim tales tantosque reges non inter se lamentabiles rixas quaerere, ut de suis et nos possint casibus sauciare.11 Quapropter fraternitas vestra adhibito mecum studio eorum nitatur reparare concordiam: quia nemo potest credere sine nostro voto illos ad haec proelia pervenisse, nisi omnino clareat, ne ad conflictum veniant, nostra potius esse certamina.12 aliqua vero a praesentium gerulis litterarum sermone vobis commisimus intimanda, ut sic prudentia vestra cuncta componat, quemadmodum consuevit deo iuvante perficere, unde solet diligentissime cogitare.
Cassiodorus HOME

bnf2923.167

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik