monumenta.ch > Cassiodorus > XXXVIIII. ALOIOSO ARCHITECTO THEODERICUS REX. (a 507/611)
Cassiodorus, Variae, LIBER SECUNDUS, , XXXVIII. FAUSTO P̅P̅O̅ THEODERICUS REX. (a 507/511) <<<    

Cassiodorus, Variae, LIBER SECUNDUS, XXXVIIII. ALOIOSO ARCHITECTO THEODERICUS REX. (a 507/611)

1 Si audita veterum miracula ad laudem clementiae nostrae volumus continere, quoniam augmenta regalis gloriae sunt, cum sub nobis nulla decrescunt, quo studio convenit reparari quod etiam nostris oculis frequenter constat offerri? delectat enim salutiferi Aponi meminisse potentiam, ut intellegas, quo desiderio cupimus reficere quod de memoria nostra nescit exire.2 Caerulum fontem vidimus in formam dolii concavis hiatibus aestuantem et fornaces anhelantium aquarum circumducto tereti labio naturae probabili dispositione coronatas: quae licet more calidae nebulosos vapores exhalent, hanc tamen iucundam perspicuitatem aspectibus humanis aperiunt, ut quivis hominum illam gratiam desideret contingere, etiam cum non ignoret ardere.3 ore plenissimo in sphaerae similitudine supra terminos suos aquarum dorsa turgescunt, unde latex tanta quiete defluit, tanta quasi stabilitate decurrit, ut eum non putes crescere, nisi quia inde aliquid rauco murmure sentis exire.4 Veniunt aquae per algentes meatus tali fervore succensae, ut post recurva spatia, quae arte facta sunt longiora, calores sint maximos redditurae.5 o magistri mirandum semper ingenium, ut naturae furentis ardorem ita ad utilitatem humani corporis temperaret, ut quod in origine dare poterat mortem, doctissime moderatum et delectationem tribueret et salutem! iuvat videre secretum, latices vapores igneos exhalantes, amicum undis indesinenter ardorem, et calorem venire decursu rivi, unde usualiter solebat extingui.6 merito dicunt philosophi elementa sibi mutuis complexionibus illigari et mirabili coniungi foederatione, quae inter se contraria intelleguntur varietate pugnare.7 Ecce madentem substantiam vapores producere constat ignitos, quae mox ad thermarum aedificia decora pervenerit, illisa cautibus unda.8 descendens et aera sua qualitate succendit et tactu fit habilis, cum recepta fuerit in lavacris: unde non tantum deliciosa voluptas adquiritur, quantum blanda medicina confertur.9 scilicet sine tormento cura, sine horrore remedia, sanitas impunita, balnea contra diversos dolores corporis attributa.10 quae ideo Aponum Graeca lingua beneficialis nominavit antiquitas, ut causam tanti remedii aeger cognosceret, cum de tali nomine dubium nil haberet.11 Sed inter alia loci ipsius bona illud quoque stupendum esse didicimus, quod una fluentorum natura diversis ministeriis videatur accommoda.12 nam protinus saxo suscipiente collisa inhalat primae cellulae sudatoriam qualitatem: deinde in solium mitigata descendens minaci ardore deposito suavi temperatione mollescit: mox in vicinum producta cum aliqua dilatione torpuerit, multo blandius intepescit: postremo ipso quoque tepore derelicto in piscinam Neronianam frigida tantum efficitur, quantum prius ferbuisse sentitur.13 Non inmerito auctoris sui participans nomen collega est cum viriditate gemmarum, ut ipsa quoque vitrei elementi colore perspicua quasdam trementes undas quieta commoveat.14 sed ut ipsum quoque lavacrum mundius redderetur, stupenda quadam continentiae disciplina in undam, qua viri recreantur, si mulier descendat.15 incenditur, propterea quia et ipsis altera exhibitio decora collata est: scilicet ne ardentium aquarum fecundissimum locum non crederent habuisse, unde plurima largiretur, si uterque sexus uno munere communiter uteretur.16 Haec perennitas aquarum intellegendi praestat indicium per igneas terrae venas occultis meatibus influentem imitus in auras erumpere excocti fontis inriguam puritatem.17 nam si naturae fuisset illud incendium, sine interitu substantiae non esset amissum: sed aquae materia sensibilis, sicut peregrinum contraxit ignem, sic iterum nativum facile recepit algorem.18 Praestat et aliud adiutorii genus vis illa medicabilis.19 nam iuxta caput fontis scintillosi quendam sibi meatum provida natura formavit.20 hinc desuper sella composita, quae humanis necessitatibus in apsidis speciem perforatur, aegros suscipit interno umore diffluentes: ubi dum fessi nimio languore consederint, vaporis illius delectatione recreati et lassa viscera reficiunt et umores noxia infusione largatos vitali ariditate constringunt: et quasi aliquo desiderabili cibo refecti valentiores queant protinus inveniri, sic medicabili substantiae venit a sulfure quod calet, a salsedine quod desiccat.21 talia posteris non tradere hoc est graviter in longa aetate peccare.22 Quapropter antiqua illic aedificiorum soliditas innovetur, ut sive in cuniculis sive in thermis fuerit aliquid reparandum, te debeat imminente reconstrui.23 virgulta quoque noxia importunitate nascentia evulsis cespitibus auferantur, ne radicum quidam capilli paulatim turgentes fabricarum visceribus inserantur et more vipereo prolem sibi fecunditate contraria nutriant, unde se compago casura disrumpat.24 Palatium quoque longa senectute quassatum assidua reparatione corrobora.25 spatium, quod inter aedem publicam et caput igniti fontis interiacet, silvestri asperitate depurga.26 rideat florenti gramine facies decora campestris: quin etiam ardentis aquae fertilitate laetatur miroque modo dum proxime salem generet sterilem, nutriat pariter et virores.27 Sed non his aquis non solum sensum, sed etiam verum constat esse iudicium et quod humana nequit altercatione dissolvi, fontium datum est aequitate definiri.28 loquitur illic tacita natura, dum iudicat, et sententiam quodam modo dicit, quae perfidiam negantis excludit.29 Sed quis ista conservare neglegat, quamvis plurima tenacitate sordescat? siquidem ornat regnum, quod fuerit singulariter toto orbe nominatum.30 et ideo pecunia, quae tibi data est, si opus non potuerit implere susceptum, quantum adhuc expendendum esse credideris, missis nobis brevibus indicabis, quia non gravamur expendere, ut tanta videamur ruris moenia custodire.31 XL. BOETHIO PATRICIO THEODERICUS REX. (a 507) Cum rex Francorum convivii nostri fama pellectus a nobis citharoedum magnis precibus expetisset, sola ratione complendum esse promisimus, quod te eruditionis musicae peritum esse noveramus.32 adiacet enim vobis doctum eligere, qui disciplinam ipsam in arduo collocatam potuistis attingere.33 Quid enim illa praestantius, quae caeli machinam sonora dulcedine modulatur et naturae convenientiam ubique dispersam virtutis suae gratia comprehendit? quicquid enim in conceptum alicuius modificationis existit, ab harmoniae continentia non recedit.34 per hanc competenter cogitamus, pulchre loquimur, convenienter movemur: quae quotiens ad aures nostras disciplinae suae lege pervenerit, imperat cantum, mutat animos artifex auditus, et operosa delectatio haec cum de secreto naturae tamquam sensuum regina tropis suis ornata processerit, reliquae cogitationes exiliunt omniaque facit eici, ut ipsam solummodo delectet audiri.35 tristitiam noxiam iucundat, tumidos furores attenuat, cruentam saevitiam efficit blandam, excitat ignaviam soporantem languore, vigilantibus reddit saluberrimam quietem, vitiatam turpi amore ad honestum studium revocat castitatem, sanat mentis taedium bonis cogitationibus semper adversum, perniciosa odia convertit ad auxiliatricem gratiam et quod beatum genus curationis est, per dulcissimas voluptates expellit animi passiones.36 Incorpoream animam corporaliter mulcet et solo auditu ad quod vult deducit, quam tenere non praevalet verbo: tacitus manibus clamat, sine ore loquitur et per insensibilium obsequium praevalet sensuum exercere dominatum, hoc totum inter homines quinque tonis agitur, qui singuli provinciarum ubi reperti sunt nominibus vocitantur.37 miseratio quippe divina localiter sparsit gratiam, dum omnia sua valde fecit esse laudanda.38 Dorius prudentiae largitor et castitatis effector est.39 Phrygius pugnas excitat, votum furoris inflammat.40 Aeolius animi tempestates tranquillat somnumque iam placatis attribuit.41 Iastius intellectum obtusis acuit et terreno desiderio gravatis caelestium appetentiam bonorum operator indulget.42 Lydius contra nimias curas animae taediaque repertus remissione reparat et oblectatione corroborat.43 Hoc ad saltationes corruptibile saeculum flectens honestum remedium turpe fecit esse commentum.44 hic vero numerus quinarius trina divisione consistit.45 omnis enim tonus habet summum et imum: haec autem dicuntur ad medium.46 et quoniam sine se esse non possunt quae alterna sibi vicissitudine referuntur, utiliter inventum est artificialem musicam, id est auctorum operationibus diversis organis exquisitam, modis quindecim contineri.47 His rebus aliquid maius adiciens humana sollertia terris quandam harmoniam doctissima inquisitione collegit, quae diapason nominatur, ex omnibus scilicet congregata, ut virtutes, quas universum melos habere potuisset, haec adunatio mirabilis contineret.48 hinc Orpheus mutis animalibus efficaciter imperavit vagosque greges contemptis pascuis ad audiendi epulas potius invitavit.49 illo cantante amaverunt siccas Tritones terras: Galatea lusit in solidis: deseruerunt ursi amabiles silvas: leones domestica tandem canneta reliquerunt: iuxta praedonem suum praeda gaudebat.50 in unum conventum contraria vota collecta sunt et fide dicente lyra omnia sibi adversa crediderunt.51 Amphion quoque Dircaeus canendo chordis Thebanos muros dicitur condidisse, ut, cum homines labore marcidos ad studium perfectionis erigeret, saxa ipsa crederentur relictis rupibus advenisse.52 Musaeum etiam, et artis Orphei filium et naturae, Maronis ) praepotens lingua concelebrat, dicens apud inferos in summa beatitudine constitutum, quod per Elysios campos felices animas septem chordarum pulsibus amoenabat, significans summo praemio perfrui, cui disciplinae huius contigerit suavitatibus epulari.53 Sed haec omnia humano studio per manualem musicam videntur effecta.54 naturalis autem rhythmus animatae voci cognoscitur attributus: qui tunc melos pulchre custodit, si apte taceat, congruenter loquatur et per accentus viam musicis pedibus composita voce gradiatur.55 inventa est quoque ad permovendos animos oratorum fortis ac suavis oratio, ut criminosis irascantur iudices, misereantur errantibus: et quicquid potest eloquens efficere, ad huius disciplinae non est dubium gloriam pertinere. Poetis etiam, Terentiano) testante, duo primum metra principalia sunt tributa, id est heroicum et iambicum, unum quod erigeret, alterum quod placaret.56 ex quibus ad oblectandos animos audientum diversa progenita sunt et ut in organis toni, ita in humana voce varias animi affectiones gravida metra pepererunt.57 Sirenas in miraculum cantasse curiosa prodit antiquitas et quamvis navigantes fluctus abduceret, carbasa ventus inflaret, eligebant suaviter decepti scopulos incurrere, ne tantam paterentur dulcedinem praeterire.58 quibus solus Ithacus evasit, qui nautis sollicitatorem protinus obstruxit auditum.59 contra noxiam dulcedinem cogitavit vir prudentissimus felicissimam surditatem et quam vincere intellegendo non poterant, melius non advertendo superabant.60 se vero soliditati arboris constrictis nexibus illigavit, ut et famosos cantus liberis auribus probare potuisset et pericula dulcisonae vocis unda rapiente vinctus evaderet.61 Verum ut et nos talia exemplo sapientis Ithaci transeamus, loquamur de illo lapso caelo psalterio, quod vir toto orbe cantabilis ita modulatum pro animae sospitate composuit, ut his hymnis et mentis vulnera sanentur et divinitatis singularis gratia conquiratur.62 en quod saeculum miretur et credat: pepulit Davitica lyra diabolum: sonus spiritibus imperavit: et canente cithara rex in libertatem rediit, quem internus inimicus turpiter possidebat.63 Nam licet huius delectationis organa multa fuerint exquisita, nihil tamen efficacius inventum est ad permovendos animos quam concavae citharae blanda resultatio.64 hinc etiam appellatam aestimamus chordam, quod facile corda moveat: ubi tanta vocum collecta est sub diversitate concordia, ut vicina chorda pulsata alteram faciat sponte contremiscere, quam nullum contigit attigisse.65 tanta enim vis est convenientiae, ut rem insensualem sponte se movere faciat, quia eius sociam constat agitatam.66 Hinc diversae veniunt sine lingua voces: hinc variis sonis efficitur quidam suavissimus chorus, illa acuta nimia tensione, ista gravis aliqua laxitate, haec media tergo blandissime temperato, ut homines se ad tantam perducere non praevaleant unitatem, in quantam ad socialem convenientiam ratione carentia pervenerunt.67 ibi enim quicquid excellenter, quicquid ponderatim, quicquid rauce, quicquid purissime aliasque distantias sonat, quasi in unum ornatum constat esse collectum, et ut diadema oculis varia luce gemmarum, sic cithara diversitate soni blanditur auditui.68 Musarum tela loquax, stamina verbosa, fila canentia, in quibus arguto plectro tegitur quod dulciter audiatur.69 hanc igitur ad imitationem variae testudinis Mercurius dicitur invenisse, quam tanta utillima procurantem astronomi inter stellas requirendam esse putaverunt, persuadentes caelestem esse musicam, quando lyrae formam comprehendere potuerunt inter sidera collocatam.70 Harmonia vero caeli humano sermone idonee non potest explicari, quam ratio tantum animo dedit, sed auribus natura non prodidit.71 dicunt enim debere credi, ut beatitudo caelestis illis oblectationibus perfruatur, quae nec fine deficit nec aliqua intermissione marcescit.72 in ipso quippe intellectu habitare referunt superna, ipsis deliciis caelestia perfrui et talibus contemplationibus inhaerentia beatis iugiter delectationibus contineri.73 Bene quidem arbitrati, si causam caelestis beatitudinis non in sonis, sed in creatore posuissent, ubi veraciter sine fine gaudium est, sine aliquo taedio manens semper aeternitas, et inspectio sola divinitatis efficit, ut beatius esse nil possit.74 haec veraciter perennitatem praestat, haec iucunditates accumulat: et sicut praeter ipsam creatura non extat, ita sine ipsa incommutabilem laetitiam habere non praevalet.75 Sed quoniam nobis facta est voluptuosa digressio, quia semper gratum est de doctrina colloqui cum peritis, citharoedum, quem a nobis diximus postulatum, sapientia vestra eligat praesenti tempore meliorem, facturus aliquid Orphei, cum dulci sono gentilium fera corda domuerit.76 et quantae nobis gratiae fuerint actae, tantae vobis et nostrae aequabili compensatione referuntur, qui et imperio nostro paretis et quod vos clarificare possit, efficitis.77 XLI. LUDUIN REGI FRANCORUM THEODERICUS REX. (a 507) Gloriosa quidem vestrae virtutis affinitate gratulamur, quod gentem Francorum prisca aetate residem feliciter in nova proelia concitastis et Alamannicos populos caesis fortioribus inclinatos victrici dextera subdidistis.78 sed quoniam semper in auctoribus perfidiae resecabilis videtur excessus nec primariorum plectibilis culpa omnium debet esse vindicta, motus vestros in fessas reliquias temperate, quia iure gratiae merentur evadere, quos ad parentum vestrorum defensionem respicitis confugisse.79 estote illis remissi, qui nostris finibus celantur exterriti.80 Memorabilis triumphus est Alamannum acerrimum sic expavisse, ut tibi eum cogas de vitae munere supplicare.81 sufficiat illum regem cum gentis cecidisse superbia: sufficiat innumerabilem nationem partim ferro, partim servitio subiugatam.82 nam si cum reliquis confligis, adhuc cunctos superasse non crederis.83 accipe in talibus causis frequenter expertum: illa mihi feliciter bella provenerunt, quae moderato fine peracta sunt.84 is enim vincit assidue qui novit omnia temperare, dum iucunda prosperitas illis potius blanditur, qui austeritate nimia non rigescunt.85 cede itaque suaviter genio nostro, quod sibi gentilitas communi remittere consuevit exemplo.86 sic enim fit, ut et meis petitionibus satisfecisse videamini nec sitis solliciti ex illa parte, quam ad nos cognoscitis pertinere.87 Quocirca salutantes honore et affectione, qua dignum est, illum et illum legatos nostros ad excellentiam vestram consueta caritate direximus, per quos et sospitatis vestrae indicium et speratae petitionis consequamur effectum.88 quaedam vero, quae ad nos pro vestris utilitatibus pervenerunt, per harum portitores verbo vobis insinuanda commisimus, ut cautiores effecti optata possitis victoria constanter expleri.89 vestra siquidem salus nostra gloria est et totiens regnum Italiae proficere iudicamus, quotiens de vobis laeta cognoscimus.90 Citharoedum etiam arte sua doctum pariter destinavimus expetitum, qui ore manibusque consona voce cantando gloriam vestrae potestatis oblectet: quem ideo fore credimus gratum, quia vos eum iudicastis magnopere dirigendum.
Cassiodorus HOME

bnf2923.162

Cassiodorus, Variae, LIBER SECUNDUS, , XXXVIII. FAUSTO P̅P̅O̅ THEODERICUS REX. (a 507/511) <<<    
monumenta.ch > Cassiodorus > XXXVIIII. ALOIOSO ARCHITECTO THEODERICUS REX. (a 507/611)

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik