monumenta.ch > Cassiodorus > XXXVII. FAUSTO P̅P̅O̅ THEODERICUS REX. (a 507/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER SECUNDUS, , XXXVI. EDICTUM. THEODERICUS REX. (a 507/511) <<<     >>> XXXVIII. FAUSTO P̅P̅O̅ THEODERICUS REX. (a 507/511)

Cassiodorus, Variae, LIBER SECUNDUS, XXXVII. FAUSTO P̅P̅O̅ THEODERICUS REX. (a 507/511)

1 Provectum regni nostri benignitas debet aemulari, ut tantum humanitas relaxet dona, quantum res publica suscepit augmenta.2 non enim aliter laudatum modum possumus custodire, nisi ad considerationem rerum nostrum debeamus excitare propositum.3 inter tot enim cottidie deo propitiante, successus tenacitatis esset vitium angusta largitate contentum.4 atque ideo illustris magnificentia tua praesenti auctoritate cognoscat Spoletinis civibus ad exhibitionem thermarum supra consuetudinem aliam millenam esse deputandam.5 cupimus enim libenter impendere quae ad salubritatem novimus civium pertinere, quia laudes sunt nostrorum temporum celebrata gaudia populorum.
Cassiodorus HOME

bnf2923.161