monumenta.ch > Cassiodorus > XXXVI. EDICTUM. THEODERICUS REX. (a 507/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER SECUNDUS, , XXXV. TANCILAE V̅ · V̅ THEODERICUS HEX. (a 507/511) <<< >>> XXXVII. FAUSTO P̅P̅O̅ THEODERICUS REX. (a 507/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER SECUNDUS, XXXVI. EDICTUM. THEODERICUS REX. (a 507/511)
1 Quamvis ad proditionem sceleris relaxata nimis poena sufficiat nec parum sit munus audaciae supplicii declinasse terrorem, addimus tamen praemium, quod habere innocentia solet: non quia commissa placuerint, sed delectat nos munificos esse in amore vindictae.2 Quapropter praesentis edicti unusquisque auctoritate cognoscat centum se aureos largitate nostra promereri, si prodat qui statuam de Comensi civitate rapuerunt, et de suo facto, quod maxime nocens requirit, indulgentiam se noverit habiturum.3 damus in aeneo compendio aureum munus: et metalla quam invenire possumus pretiosiora largimur: illud potius hac liberalitate redimentes, ne transeat in usum, quod constat esse prohibitum.4 Quis ergo tanta stultitiae caecitate damnetur, ut dubitet erumpere, quando et securitatem repperit et praemium confessionis adquirit? si quis autem dissimulandum forte crediderit eumque aliquo veritatis indicio serenitas nostra detexerit, ultimo se noverit discrimine rapiendum.5 indignum est enim ut qui respuunt indulgentiam nostram, detectis postea suffragetur humanitas.
Cassiodorus HOME
bnf2923.161