monumenta.ch > Cassiodorus > XXXV. TANCILAE V̅ · V̅ THEODERICUS HEX. (a 507/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER SECUNDUS, , XXXIIII. ARTEMIDORO PRAEFECTO URBIS THEODERICUS REX. (a 509/510) <<< >>> XXXVI. EDICTUM. THEODERICUS REX. (a 507/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER SECUNDUS, XXXV. TANCILAE V̅ · V̅ THEODERICUS HEX. (a 507/511)
1 Acerbum nimis est nostris temporibus antiquorum facta decrescere, qui ornatum urbium cottidie desideramus augere.2 quocirca praesentibus te iussionibus ammonemus, ut de Comensi civitate aeneam statuam quae perisse suggeritur, omni animositate perquiras: spondens etiam centum aureos, si quis haec sacrilega prodere furta maluerit, quatenus promissio nostrae serenitatis trepidos ad spem confessionis invitet, quod etiam ad te destinata edicta proloquuntur.3 sed cum haec tamen iussa promulgaveris, si adhuc facinus secreta velaverint, post diem venerabilem locorum artifices facias congregari: a quibus sub terrore perquire quo ministro fuerit perpetratum.4 ab imperitis enim harum rerum statuae facilis eversio non fuisset, nisi eam temptasset movere loco magistra praesumptio.
Cassiodorus HOME
bnf2923.161