monumenta.ch > Cassiodorus > XXXIII. DECIO V̅ · P̅ · PATRICIO THEODERICUS REX. (a 507/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER SECUNDUS, , XXXII. SENATUI URBIS ROMAE THEODERICUS REX. (a 507/511) <<<     >>> XXXIIII. ARTEMIDORO PRAEFECTO URBIS THEODERICUS REX. (a 509/510)

Cassiodorus, Variae, LIBER SECUNDUS, XXXIII. DECIO V̅ · P̅ · PATRICIO THEODERICUS REX. (a 507/511)

1 Iustitiae ratio est, ut laudabile desiderium sequatur prosperitas iussionum et quod bona voluntate suscipitur, regalibus quoque hortationibus impleatur.2 vobis itaque desideria iusta poscentibus praesenti auctoritate concedimus, ut stagnis Decemnovii paludibusque siccatis sine fisco possideas in solum rura revocata nec ullam metuas liberatis rebus exhibere culturam, quas sub testimonio generalitatis absolvimus.3 Hinc etiam ad amplissimum senatum praecepta transmisimus, ut definito nunc spatio ad tuum pulchre transeat dominium, quod est a foedis gurgitibus vindicatum.4 aequum est enim, ut unicuique proficiat labor suus et sicut expendendo cognoscit incommoda, ita rebus perfectis consequatur augmenta.5 illud etiam, qui studio rei publicae semper invigilamus, aspeximus, ut, si quis hunc laborem iuncta tecum societate subire delegerit, habita operis aestimatione habeat iuris proprii spatia pro parte quam suscipit, ut nec solus immensis oneribus praegraveris et animosius peragatur, quod sub collegii adiuvatione suscipitur.6 ita fiet ut et, quae rebus maximis est amica, molesta careatur invidia.7 Quapropter gloriosis desideriis navanter insiste, ne opinioni tuae grave sit in assumptis conatibus marcuisse.8 intuere quippe omnium ora atque oculos in te esse conversos: respice serenitatis nostrae suspensa iudicia ad effectum operis instituti.9 quanta vales animositate festina, ut dignus tanta re emersisse iudiceris, qui iam nunc omnium admiratione laudaris.
Cassiodorus HOME

bnf2923.160