monumenta.ch > Cassiodorus > XXXII. SENATUI URBIS ROMAE THEODERICUS REX. (a 507/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER SECUNDUS, , XXXI. DROMONARIIS THEODERICUS REX. (a 507/511) <<<     >>> XXXIII. DECIO V̅ · P̅ · PATRICIO THEODERICUS REX. (a 507/511)

Cassiodorus, Variae, LIBER SECUNDUS, XXXII. SENATUI URBIS ROMAE THEODERICUS REX. (a 507/511)

1 Grata nobis est, patres conscripti, circa utilitates publicas impensa devotio, quia, dum civium laudabiles animos comprobamus, locum iustis beneficiis repperimus.2 quid est enim tam senatorium quam si utilitatibus publicis impendat affectum, ut possit patriae prodesse, cui natus est? Vir itaque magnificus atque patricius Decius, glorioso circa rem publicam amore devinctus, ultro postulavit voto mirabili, quod vix potuisset sub consilio nostrae potestatis imponi.3 paludem Decemnovii in hostis modum vicina vastantem fovearum ore patefacto promisit absorbere, illam famosam saeculi vastitatem, quam sub diuturnitate licentiae quoddam mare paludestre consedit cultisque locis inimicum superfundens unda diluvium terrenam gratiam silvestri pariter horrore confudit.4 nihil utile nutriens sub liquore spoliatum est solum fructibus, postquam obnoxium coepit esse paludibus.5 Et ideo miramur priscae confidentiae virum, ut quod diu virtus publica refugit, manus privata susceperit.6 hunc ergo audacem laborem adgressurum se laudabili perfectione pollicitus est, ut, pereunte damnoso gurgite, quae fuerant amissa ulterius non perirent.7 unde nostrae super hac parte serenitatis postulat iussiones, ut auctoritate publica subeat opus eximium, quod erit cunctis viantibus profuturum.8 Sed nos, patres conscripti, quibus cordi est bonum desiderium iuvare auxiliaribus constitutis, praesentibus decretis annuimus, ut ad loca ipsa Decemnovii duos ex vestro corpore dirigatis, quibus arbitrantibus, quantum spatii restagnatis incursibus paludestris illuvies occupavit, fixis terminis adnotetur, ut, cum ad perfectionem promissa pervenerint, liberatori suo reddita terra proficiat nec quisquam inde aliquid praesumat attingere, quod tam diu invadentibus aquis non potuit vindicare.
Cassiodorus HOME

bnf2923.159

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik