monumenta.ch > Cassiodorus > XXVII. UNIVERSIS IUDAEIS GENUA CONSISTENTIBUS THEODERICUS REX. (a 507/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER SECUNDUS, , XXVI. FAUSTO P̅P̅O̅ THEODERICUS REX. (a 507/511) <<<     >>> XXVIII. STEPHANO V̅ · S̅ · COMITI PRIMI ORDINIS ET EX PRINCIPE OFFICII NOSTRI THEODERICUS REX. (a 507/511)

Cassiodorus, Variae, LIBER SECUNDUS, XXVII. UNIVERSIS IUDAEIS GENUA CONSISTENTIBUS THEODERICUS REX. (a 507/511)

1 Sicut exorati iustum cupimus praebere consensum, ita per nostra beneficia fraudes fieri legibus non amamus, in ea parte praecipue, in qua divinae reverentiae credimus interesse.2 non ergo insultare videantur elati, divinitatis gratia destituti.3 quapropter tegumen tantum vetustis parietibus superimponere synagogae vestrae praesenti vos auctoritate censemus, petitionibus vestris eatenus licentiam commodantes, quatenus constituta divalia permiserunt.4 nec aliquid ornatus fas sit adicere vel in ampliandis aedibus evagari.5 Et noveritis vos severitatem minime defugere veteris sanctionis, si rebus non abstineatis illicitis.6 in ipsis vero parietibus cooperiendis vel fulciendis tantum licentiam damus, si vobis tricennalis non potest obesse praescriptio.7 quid appetitis, quae refugere deberetis? damus quidem permissum, sed errantium votum laudabiliter improbamus: religionem imperare non possumus, quia nemo cogitur ut credat invitus.
Cassiodorus HOME

bnf2923.157