monumenta.ch > Cassiodorus > XXVI. FAUSTO P̅P̅O̅ THEODERICUS REX. (a 507/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER SECUNDUS, , XXV. EDICTUM. THEODERICUS REX. (a 507/511) <<< >>> XXVII. UNIVERSIS IUDAEIS GENUA CONSISTENTIBUS THEODERICUS REX. (a 507/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER SECUNDUS, XXVI. FAUSTO P̅P̅O̅ THEODERICUS REX. (a 507/511)
1 Nullis compendiis delectamur iniustis nec ad animum nostrae pietatis perveniunt quae probitatis gratia deseruntur.2 res publica siquidem iure semper aequitatis augetur, et cum temperantia diligitur, velociter profutura succedunt.3 Atque ideo illustrem magnificentiam tuam, negotiatorum Apuliae sive Calabriae supplicatione permoti, duximus instruendam, ut frumenta, quae per supra dictos negotiatores publico comparantur, non iterum ab eisdem interpretii nomine solidorum quantitas exigatur.4 nam si coemptam speciem expensis publicis necessariam non habetis, ab officio vestro suscepta modiatio fideliter distrahatur: eventum rei ratio fiscalis habitura, quae iniuste videtur imposuisse quod respuit.5 nimis enim iniquum est, ut ille patiatur dispendium, qui imperium fecit alienum.6 Pari condicione censentes de sextario quoque, quem negotiator eius provinciae videtur inferre, ne quis audeat damnata semper pretia protervus exigere.7 et ut validius retundamus excessus, poenam triginta librarum auri sedis vestrae praefectis imponimus, si quis contra haec saluberrima constituta ausu temerario venire temptaverit.8 officium vero decem librarum auri dispendio se noverit esse feriendum, si inhibitas praesumpserit exsequi iussiones.9 In illa quoque parte fessis clementia nostra se porrigit, ut, si pensionem huius tituli siliquatario praestat, monopolium quoque negotiator exerceat.10 si vero siliquatarius hunc titulum negotiatoribus iudicat abrogandum, nullam ab eis exigat pensionem, quia satis absurdum est, ut affligatur damnis, qui commoda non habet actionis.11 In aurariis denique priscus ordo servetur et ad eos tantum functio ipsa respiciat, quos huic titulo servire voluit antiquitatis auctoritas.12 quapropter beneficia nostra erga negotiatores, qui vestris titulis necessarii comprobantur, omnimodis facite custodiri, ne genus hominum, quod vivit lucris, ad necem possit pervenire dispendiis.
Cassiodorus HOME
bnf2923.157