monumenta.ch > Cassiodorus > XXV. EDICTUM. THEODERICUS REX. (a 507/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER SECUNDUS, , XXIIII. SENATUI URBIS ROMAE THEODERICUS REX. (a 507/511) <<< >>> XXVI. FAUSTO P̅P̅O̅ THEODERICUS REX. (a 507/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER SECUNDUS, XXV. EDICTUM. THEODERICUS REX. (a 507/511)
1 Quamvis sit querula vox doloris nec se contineant imminuti et laesus animus vociferatione pascatur, tamen liberior sermo promitur, qui nostra auctoritate laxatur.2 detestamur enim miseros premi, commovemur et non querentium malis velociusque ad nos pervenit quod dissimulatio patientis abscondit: merito, quando cunctorum nos respiciunt laesiones, dum illud pietati nostrae perire credimus, quod per mediocrium damna sentimus.3 Nuper itaque provincialium iudicum relatione cognovimus domos aliquas praepotentum suas non implere per ordinem functiones.4 hinc fieri, ut, dum illationis quantitas procurari quaeritur, a tenuibus summa potior exigatur.5 superbia deinde conductorum canonicos solidos non ordine traditos, sed sub iniquo pondere imminentibus fuisse proiectos, nec universam siliquam, quam reddere consueverant, sollemniter intulisse.6 proinde factum ut curiales, quibus nos volumus esse prospectum, imminentum sollicitudine coacti gravia damna sentirent: et, si dici fas est, cum alienis debitis sub truculentis compulsoribus urgerentur, possessionum quoque suarum amissione privati sunt.7 Quod scelus ut debeat amputari, ad reverentissimum quoque senatum praecepta transmisimus et nunc edictali programmate definimus, ut quisque possessorum sive curialium gravatum se sentit in aliena calculi functione, ad nostrae serenitatis audientiam venire deproperet, sciturus nobis priores excessus omnino displicuisse, cum viderit profutura succedere.8 patuit ergo vobis arbitrium iusti principis, quamvis multis semper declaretur indiciis.9 nunc aut sub silentio patientiam doloris obducite aut sub iustitia iter vocis aperite.10 iam in vobis erit huius summa consilii, quibus adiacet eligere, quod vobis perspicitis expedire.
Cassiodorus HOME
bnf2923.156
© 2006 - 2024 Monumenta Informatik