monumenta.ch > Cassiodorus > XXIII. AMPELIO DESPOTIO ET THEODULO V̅V̅V̅ · S̅S̅S̅ · THEODERICUS REX. (a 507/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER SECUNDUS, , XXII. FESTO V̅ · T̅ · PATRICIO THEODERICUS REX. (a 507/511) <<<     >>> XXIIII. SENATUI URBIS ROMAE THEODERICUS REX. (a 507/511)

Cassiodorus, Variae, LIBER SECUNDUS, XXIII. AMPELIO DESPOTIO ET THEODULO V̅V̅V̅ · S̅S̅S̅ · THEODERICUS REX. (a 507/511)

1 ( 511) Decet nostri temporis disciplinam, ut, qui publicis utilitatibus serviunt, superfluis oneribus non graventur.2 nec dignum est, ut cuiusquam laedat invidia nostris motibus ordinata.3 quapropter figulinis regia vobis auctoritate concessis operam navanter impendite, nec vereamini ad alias actiones posse traduci, a quibus iniuncta praesentia vix credimus explicari.4 cessabit ergo circa vos improborum nefanda praesumptio et obscuris dolis effectum nostra tollit auctoritas.5 in cassum enim odit, cui se clementia principalis obiecerit.
Cassiodorus HOME

bnf2923.155