monumenta.ch > Cassiodorus > XVIII. GUDILAE EPISCOPO THEODERICUS REX. (a. 507|511)
Cassiodorus, Variae, LIBER SECUNDUS, , XVII. HONORATIS POSSESSORIBUS DEFENSORIBUS ET CURIALIBUS TRIDENTINAE CIVITATIS THEODERICUS REX. (a. 507|511) <<<     >>> XVIIII. UNIVERSIS GOTHIS ET ROMANIS VEL HIS QUI PORTIBUS VEL CLUSURIS PRAESUNT THEODERICUS REX. (a 507/511)

Cassiodorus, Variae, LIBER SECUNDUS, XVIII. GUDILAE EPISCOPO THEODERICUS REX. (a. 507|511)

1 Priscarum legum reverenda dictat auctoritas, ut nascendo curialis nullo modo possit ab originis suae muniis discrepare nec in aliud rei publicae officium trahi, qui tali praeventus fuerit sorte nascendi.2 quod si eos vel ad honores transire iura vetuerunt, quam videtur esse contrarium curionem rei publicae amissa turpiter libertate servire et usque ad condicionem pervenisse postremam, quem vocavit antiquitas minorem senatum? Noverit itaque reverentia vestra Sarsenates municipes collegas suos asseruisse ecclesiam vestram irrationabiliter sibi velle defendere.3 unde prudentia vestra pro integritatis suae proposito examinata veritate discutiat quae veniunt in querelam et, si desideria petitorum veritate subsistunt, pro implendis muniis eos ad curiam suam remeare permittat.4 Sin vero clero vestro creditis in eis aliquid rationabiliter suffragari, ad nostrum comitatum instructam personam modis omnibus destinate, quae adversariorum debeat intentionibus obviare.5 quod si de negotii qualitate dubitatis, convenit sacerdotalibus institutis, ut ante controversiam iustitiam magis ipse cognoscas, quam de iudicio victus abscedas.6 talem siquidem non oportet publice superari, quem amatorem aequitatis convenit inveniri.
Cassiodorus HOME

bnf2923.153

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik