monumenta.ch > Cassiodorus > XIIII. SYMMACHO PATRICIO THEODERICUS REX. (a. 507|511)
Cassiodorus, Variae, LIBER SECUNDUS, , XIII. PRUMARITH SAIONI THEODERICUS REX. (a. 507|511) <<< >>> XV. VENANTIO V̅ · Ῑ · THEODERICHS REX. (a. 507|511)
Cassiodorus, Variae, LIBER SECUNDUS, XIIII. SYMMACHO PATRICIO THEODERICUS REX. (a. 507|511)
1 Quis possit accusare iam reliqua, si pietatis nomina probantur esse crudelia? neglegitur levis reatus, cum tragoedia criminis magna tonuerit, nec aliquis nititur quod parum est vindicare, si delicta summa respiciantur evadere.2 inimicum trucem ratio ipsa professionis ostendit: iratum plerumque poteris invenire collegam: inoboedientem vero filium declinare poenas non permittit humanitas.3 Ubi est illa naturae vis, quae amplexu copulae destinatur ad posteros? ferarum catuli sequuntur parentes: a cespite suo virgulta non discrepant: propago vitis propriae servit origini: et discrepat homo a suo fusus initio? quid dicamus illa beneficia, quae vel extraneam possint obligare personam? nutriuntur a parvulis, ipsis laboratur, ipsis divitiae conquiruntur: et cum sibi unusquisque credat abundare quod possidet, cum a patribus adhuc quaeritur, pro altera potius aetate peccatur.4 pro dolor! non merebimur eorum affectum, pro quibus subire non recusamus exitium? Maria ipsa saevis tempestatibus excitata genitoris cura non refugit, ut peregrinis mercibus adquirat quod propriae suboli derelinquat.5 Aves ipsae, quarum vita semper in escis est, naturam suam extranea sorde non maculant.6 ciconia, redeuntis anni iugiter nuntiatrix, eiciens tristitiam hiemis, laetitiam verni temporis introducens, magnum pietatis tradit exemplum.7 nam cum parentes eorum pennas senio coquente laxaverint nec ad proprios cibos quaerendos idonei potuerint inveniri, plumis suis genitorum frigida membra refoventes escis corpora lassa reficiunt: et donec in pristinum vigorem ales grandaeva redierit, pia vicissitudine iuvenes reddunt, quod a parentibus parvuli susceperunt.8 et ideo non immerito longa vita servantur, qui pietatis officia non relinquunt.9 Perdicibus etiam mos est ova perdita per alterius matris damna sarcire, ut adoptione alienae subolis incommoda suae reparent orbitatis: sed mox ut nati fiduciam habere coeperint ambulandi, ad campos exeunt cum nutrice: qui ut fuerint materna voce commoniti, ovorum suorum potius genetricem petunt, quamvis ab aliis furtivis fetibus educentur.10 Quid ergo homines facere debebunt, quando hanc pietatem et in avibus inesse cognoscunt? Romulum itaque, qui facti sui acerbitate pollutus nomen foedat Romanum, ad vestrum facite venire iudicium: et si eum patri suo Martino manus iniecisse constiterit, protinus legitimam sentiat ultionem: quia ideo elegimus mores vestros, quia crudelibus parcere non potestis, quando genus pietatis est in illos distringere, qui contra naturae ordinem sceleratis se docentur actionibus miscuisse.
Cassiodorus HOME
bnf2923.151