monumenta.ch > Cassiodorus > X. SPECIOSO VIRO DEVOTO COMITIACO THEODERICUS REX. (a. 507|511)
Cassiodorus, Variae, LIBER SECUNDUS, , VIIII. PAUSTO P̅P̅O THEODERICUS REX. (a. 507|511) <<< >>> XI. PROBINO V̅ · Ῑ · PATRICIO THEODERICUS REX. (a. 507/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER SECUNDUS, X. SPECIOSO VIRO DEVOTO COMITIACO THEODERICUS REX. (a. 507|511)
1 Propositum regale est gravatis per iniuriam subvenire, ut coercitio pravi iustitiam faciat plus amari.2 nec dissimulari potest salva communione qua vivitur, ut sollicitatores publicos habeat genialis tori reverenda societas et illud humani generis procreabile sacramentum scelerata temeritate profanetur.3 Agapitae igitur spectabilis feminae supplicatione commoti, quae ab universis temptatum asserit suum secretum, ut etiam promitterent de nece mariti, a quo iuste potius merentur extingui, praesenti iussione decernimus, ut a tempore, quo iugalem copulam animo vitiata dereliquit, omni contractu, qui levitatis errore firmus esse non potest, legum ratione cassato, quicquid a retentatoribus constiterit possideri, sine ulla facies dilatione restitui, nec scelerati ad irrisionem iustitiae fraudum suarum valeant compendia vindicare.4 nimis enim absurdum est ut, quos poena meruit consumere, etiam lucra sibi valeant vindicare.
Cassiodorus HOME
bnf2923.149
© 2006 - 2024 Monumenta Informatik