monumenta.ch > Cassiodorus > VIIII. PAUSTO P̅P̅O THEODERICUS REX. (a. 507|511)
Cassiodorus, Variae, LIBER SECUNDUS, , VIII. SEVERO VIRO VENERABILI EPISCOPO THEODERICUS REX. (a. 508) <<< >>> X. SPECIOSO VIRO DEVOTO COMITIACO THEODERICUS REX. (a. 507|511)
Cassiodorus, Variae, LIBER SECUNDUS, VIIII. PAUSTO P̅P̅O THEODERICUS REX. (a. 507|511)
1 Inclinari precibus nostra novit humanitas nec pro affectu pietatis fines potest iustitiae custodire.2 benigni quippe principis est ad clementiae commodum transilire terminos aequitatum: quando sola est misericordia, cui omnes virtutes honorabiliter cedere non recusant.3 Dudum siquidem aestimatis meritis Sabino aurigae unum solidum menstruum feceramus: nunc autem quamvis histrio honesta nos supplicatione permovit, asserens ut qui laetitiae publicae minister existit, mendicitate tristissima non debeat ingravari.4 et ideo praesenti iussione decernimus, ut alterum solidum per mensem supra memoratus equorum moderator accipiat, quod publicis debeat rationibus imputari.5 gaudemus enim, quotiens expensarum paginae his titulis onerantur, quia magnum nobis est commodum, quando nonnulla pauperibus in qualibet conversatione largimur.
Cassiodorus HOME
bnf2923.149