monumenta.ch > Cassiodorus > VII. SUNAE V̅ · I · COMITI THEODERICUS REX. (a. 507|511)
Cassiodorus, Variae, LIBER SECUNDUS, , VI. AGAPITO V̅ · Ῑ · PATRICIO THEODERICUS REX. (a. 509|511) <<<     >>> VIII. SEVERO VIRO VENERABILI EPISCOPO THEODERICUS REX. (a. 508)

Cassiodorus, Variae, LIBER SECUNDUS, VII. SUNAE V̅ · I · COMITI THEODERICUS REX. (a. 507|511)

1 Sine usu iacere non decet, quod potest ad decorem crescere civitatis, quia non est sapientiae profutura contemnere.2 et ideo illustris sublimitas tua marmorum quadratos, qui passim diruti negleguntur, quibus hoc opus videtur iniunctum in fabricam murorum faciat deputari, ut redeat in decorem publicum prisca constructio et ornent aliquid saxa iacentia post ruinas: ita tamen, ut metalla ipsa de locis publicis corruisse apud te manifesta ratione doceatur, quia sicut nolumus ornatum urbis cuiusquam praesumptione temerari, ita privatis compendiis calumniam detestamur inferri.
Cassiodorus HOME

bnf2923.149