monumenta.ch > Cassiodorus > V. FAUSTO P̅P̅O THEODERICUS REX. (a. 507|511)
Cassiodorus, Variae, LIBER SECUNDUS, , IIII. ECDICIO VIRO HONESTO THEODERICUS REX. (a. 507|511) <<<     >>> VI. AGAPITO V̅ · Ῑ · PATRICIO THEODERICUS REX. (a. 509|511)

Cassiodorus, Variae, LIBER SECUNDUS, V. FAUSTO P̅P̅O THEODERICUS REX. (a. 507|511)

1 Cum nostra humanitas locum munificentiae videatur exquirere et interdum personis minus necessariis amore clementiae sua desideria largiatur, quanto magis in utilitate rei publicae delectatur expendere, ubi quicquid tribuitur, donantis utilitas duplicatur! quapropter illustrem magnificentiam tuam praesenti auctoritate praecipimus sexaginta militibus in Augustanis clusuris iugiter constitutis annonas, sicut aliis quoque decretae sunt, sine aliqua dubitatione praestare, ut utilitas rei publicae grato animo compleatur, quae emolumentorum commoditatibus adiuvatur.2 Decet enim cogitare de militis transactione, qui pro generali quiete finalibus locis noscitur insudare et quasi a quadam porta provinciae gentiles introitus probatur excludere.3 in procinctu semper erit, qui barbaros prohibere contendit, quia solus metus cohibet, quos fides promissa non retinet.
Cassiodorus HOME

bnf2923.148