monumenta.ch > Cassiodorus > III. SENATUI URBIS ROMAE THEODERICUS REX. (a. 511)
Cassiodorus, Variae, LIBER SECUNDUS, , II. FELICI V̅ · Ῑ · CONSULI ORDINARIO THEODERICUS REX. (a. 511) <<<     >>> IIII. ECDICIO VIRO HONESTO THEODERICUS REX. (a. 507|511)

Cassiodorus, Variae, LIBER SECUNDUS, III. SENATUI URBIS ROMAE THEODERICUS REX. (a. 511)

1 Gaudete, patres conscripti, redisse vobis stipendia dignitatum: gaudete provincias longa aetate desuetas viros vobis pendere consulares et de tali auspicio maiora promittite.2 solent initia portendere meliora, dum a parvis inchoant, quae in sequentibus magna se ammiratione sublimant.3 Iacebat nobilis origo sub Gallicano iustitio et honoribus suis privata peregrinabatur in patria.4 tandem pressos divina levaverunt: Romam recepere cum gloria et avorum antiquas laurus ab honorata curiae silva legerunt.5 nam quis possit negare generi munus, cuius habetis velut in arce depositum? in ore quippe rumoris est quondam Felicis adhuc vivere consulatum: quia bona norunt durare post hominem et quod gloriose geritur, fine temporis non tenetur.6 Cuius ut antiquam prosapiem, satiati veterum copia, transeamus, est adhuc in oculis omnium candidati nobilissimus pater, qui prudentiae facibus ita praeluxit in curia, ut haberetur merito clarus inter tot lumina dignitatum.7 litterarum quippe studiis dedicatus perpetuam doctissimis disciplinis mancipavit aetatem.8 non primis, ut aiunt, labris eloquentiam consecutus toto Aonii se fonte satiavit.9 Vehemens disputator in libris, amoenus declamator in fabulis, verborum novellus sator aequiperaverat prorsus meritis quos lectitarat auctores.10 commendavit etiam studiorum bona per benignitatis insignia: sciens imperitiam magis inflari aura superbiae, quae levibus flabris exponitur, quia virtutum radicibus non tenetur.11 fuit quidam nostrorum temporum Cato, qui abstinendo vitiis alios formaret exemplis.12 rerum quoque naturalium causas subtilissime perscrutatus Cecropii dogmatis Attico se melle saginavit.13 digna plane scientia, in qua mens honestissima conquiescat, quae animo semper aliquid salutare complectitur: cui accidere nulla possunt ingrata, dum sibi commendat omnia mundanarum rerum sola, cui labilis fortuna non imperat.14 cetera de illo meminisse vos sufficit, quando bona explicare tanti viri non vacat occupatis.15 Nunc ad candidatum ora convertite, ut paternarum laudum in hunc recognoscatis esse vestigium, nec tantum pater imaginem dedisse corporis quam signa iudicetur transfudisse virtutis.16 vixit enim inter vos, ut scitis, non consuetudine peregrina, sed gravitate Romana.17 ab ipsis quippe primordiis honoribus aggregatus pueritiam suam, quod est certissimae probitatis indicium, gloriosissimis viris aemula semper gravitate sociavit, ut post domesticae virtutis exempla sumeret de publica auctoritate constantiam.18 et quamquam omnium gratiam indiscreta fuerit electione sectatus quia de magnis raro eligi potest, tamen patricii Paulini se ornavit affectu, ut hinc daret mirabilis conscientiae signum, quod ad virum visus est festinare praecipuum.19 Praestat enim decus amicitia desiderata potiorum, quam societas bonorum morum callet infundere, dum affectione concordi parem sibi studet esse quem diligit.20 huic igitur, patres conscripti, avitis bonis cum suis meritis relucenti vestrae gratiae praestate fulgorem.21 non impar ad curialium insignia venit, qui de speciosa stirpe descendit.22 Legit enim frequenter Roma fasces de moenibus Gallicanis, ne aut in damno suo praecipua contemneret aut probata virtus inhonora cessaret.23 impleatur ergo nobilis curia provincialibus bonis, cuius est proprium quodcumque videtur esse praecipuum.24 ipse quoque annus temporum pater quadrifaria se diversitate componit, nec desiderium caperet, si novitatis gratiam non haberet.25 favete ergo, patres conscripti, augmento vestro, nostro iudicio.26 nam si candidatus ornabitur, iam vobis proficit quod meretur.
Cassiodorus HOME

bnf2923.147

Cassiodorus, Variae, LIBER SECUNDUS, , II. FELICI V̅ · Ῑ · CONSULI ORDINARIO THEODERICUS REX. (a. 511) <<<     >>> IIII. ECDICIO VIRO HONESTO THEODERICUS REX. (a. 507|511)
monumenta.ch > Cassiodorus > III. SENATUI URBIS ROMAE THEODERICUS REX. (a. 511)

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik