monumenta.ch > Cassiodorus > I. PIISSIMO ANASTASIO IMPERATORI THEODERICUS REX. (a. 511)
>>> Cassiodorus, Variae, LIBER SECUNDUS, II. FELICI V̅ · Ῑ · CONSULI ORDINARIO THEODERICUS REX. (a. 511)
Cassiodorus, Variae, LIBER SECUNDUS, I. PIISSIMO ANASTASIO IMPERATORI THEODERICUS REX. (a. 511)
1 Ammonet nos consuetudo sollemnis dare fastis nomen, ornatum proprium Romae, terrenam curiae claritatem, ut per annorum numerum decurrat gratia dignitatum et beneficiis principum sacretur memoria saeculorum.2 Felix a consule sumat annus auspicium portamque dierum tali nomine dicatum tempus introeat faveatque reliquae parti fortuna principii.3 Quid enim vobis credi possit optatius quam ut alumnos proprios ad ubera sua Roma recolligat et in venerandi nominis coetu senatum numeret Gallicanum? agnoscit curia Transalpini sanguinis decus, quae non semel coronam suam nobilitatis eius flore vestivit.4 novit inter reliquos fasces viros inde sumere consulares.5 qui longo stemmate ducto per trabeas lege temporum originarius est honorum.6 nam quis bonorum indolem nesciat esse Felicem, qui primis auspiciis hinc prodidit meritum, quod ad patriam visus est festinare virtutum.7 bonum iudicium est secuta prosperitas: crevit cum libertate provectibus: nec passi sumus eum inglorium relinquere, qui ad honorem rei publicae meruit pervenire.8 Dignus plane largitatibus nostris, qui in ipso pueritiae flore maturis moribus lubricam frenavit aetatem et, quod rarum continentiae bonum est, patre privatus gravitatis factus est filius: cupiditatem inimicam sapientiae subiugavit, vitiorum blanda contempsit, superbiae vana calcavit.9 ita superatis excessibus ante dare visus est de moribus consulatum.10 Nos autem, qui bonis redimimur institutis, quos probitas inspecta conciliat, curules infulas praestitimus candidato, ut virtutum desideria possimus provocare per munera: quia non deficit rei studium, quae praemium largius habet, atque ideo vos, qui utriusque rei publicae bonis indiscreta potestis gratia delectari, iungite favorem, adunate sententiam: amborum iudicio dignus est eligi, qui tantis fascibus meretur augeri.
Cassiodorus HOME
bnf2923.145
© 2006 - 2024 Monumenta Informatik