monumenta.ch > Cassiodorus > XXXVIIII. PESTO V̅ · Ῑ · PATRICIO THEODERICUS REX. (a. 507|511)
Cassiodorus, Variae, LIBER PRIMUS, , XXXVIII. BOIONI V̅ · S̅ · THEODERICUS REX. (a. 507|511) <<<    

Cassiodorus, Variae, LIBER PRIMUS, XXXVIIII. PESTO V̅ · Ῑ · PATRICIO THEODERICUS REX. (a. 507|511)

1 Rationabiles petitiones supplicum libenter amplectimur, qui etiam non rogati iusta cogitamus.2 quid est enim dignius quod die noctuque assidua deliberatione volvamus, nisi ut rem publicam nostram sicut arma protegunt, aequitas quoque inviolata custodiat? spectabilis itaque Philagrius in Syracusana civitate consistens, palatii nostri longa observatione dilatus, reverti se ad lares proprios supplicavit, qui studiorum causa fratris filios ad Romanam exhibuit civitatem.3 Quos illustris magnificentia tua ex nostra continens iussione in supra dicta urbe constituat: nec illis liceat ante discedere, nisi hoc secunda iterum decernamus iussione.4 ita enim et illis ingenii provectus adquiritur et nostrae utilitatis ratio custoditur: quibus mora potest esse proficua, dum interdum expedit patriam neglegere, ut sapientiam quis possit adquirere.5 Ulixes Ithacus in laribus propriis forte latuisset, cuius sapientiam hinc maxime Homeri nobile carmen asseruit, quod multas civitates et populos circumivit, dum illi prudentiores sunt semper habiti, qui multorum hominum conversationibus probantur eruditi.6 natura siquidem humana sicut duris laboribus instruitur, ita per otia torpentia fatuatur.7 XL. OSUIN V̅ · Ῑ · COMITI THEODERICUS REX. (a. 507|511) Ordinatio nostra per moram non debet impediri, ne, quod salubriter constat esse dispositum, per tarditatis vitium incurrat obstaculum.8 et ideo ante distribuenda sunt arma quam possit flagitare necessitas, ut, cum tempus exegerit, paratiores ad imperata sufficiant.9 ars enim bellandi, si non praeluditur, cum fuerit necessaria, non habetur.10 proinde illustris sublimitas tua Salonitanis militibus, ut cuique se expediendi facultas obtulerit, pro nostra iussione arma necessaria procurabit, quia fida rei publicae salus est defensor armatus.11 discat miles in otio, quod perficere possit in bello.12 animos subito ad arma non erigunt nisi qui se ad ipsa idoneos praemissa exercitatione confidunt.13 gestiunt vituli certamina, quae impleant aetate robusta: catuli in novellis venationibus ludunt.14 focos ipsos comprehendere virgultis teneris inchoamus: ceterum si robora primis scintillis adhibeas, igniculum opprimis, quem fovere contendis.15 sic animi hominum, nisi prius leniter fuerint imbuti, ad hoc, quod tendis, idonei nequeunt reperiri.16 primordia cuncta pavida sunt et aliter timiditas non tollitur, nisi cum rebus necessariis novitas abrogatur.17 XLI. AGAPITO V̅ · Ῑ · P̅ · U · THEODERICUS REX. (a. 507/509) Praecipua vestri ordinis cura cautiora nos facit proferre iudicia et admittendos reverendo coetui examinare cogit sollicitius honor senatus, quem non solum numero volumus augeri civium, sed ornari maxime luce meritorum.18 recipiat alius ordo forte mediocres: senatus respuit eximie non probatos.19 quapropter unde melius nobilitati collegam quaerimus quam de vena nobilium, qui se promittat abhorrere moribus, quam refugit sanguine, vilitatem? atque ideo illustris magnificentia tua Fausto adulto, filio illustris Fausti, decernat attribui, quae circa referendos curiae priscus ordo dictavit.20 hoc enim praecipientes nihil imminuimus sacro ordini de solita auctoritate iudicii, quando gloria maior est dignitatis spectare sententiam procerum post regale iudicium.21 ornatus enim ipsorum est, si, quae solent illi deligere, nos iubemus et si, quod ab illis cottidie petitur, nos magnopere postulemur.22 XLII. ARTEMIDORO V̅ · Ῑ · P̅ · U · THEODERICUS REX. (a. 509|510) Remuneratio meritorum iustum dominantis prodit imperium, apud quem perire nescit, quod quempiam laborasse contigerit.23 nam si inopinata tribuimus, quemadmodum negare possumus quae debemus? in tutum apud nos reponit omnis devotio quod meretur et duplicem fructum metit, qui nobis se in aliquo paruisse cognoscit.24 Olim quidem a nobis quod esset dignitate pretiosius habere meruisti, ut regio lateri dignus adhaereres.25 differri te pertulit noster affectus: apud amantem provectus tui causam tardius impetrasti, ut post sacrae amicitiae genium ad honores ornatior pervenires.26 cuncta siquidem, unde famam captat humanitas, in te congeniata sederunt, patria, genus, instituta praeclara.27 quorum si unum nobilitatem complet, in te collecta plus facient, qui non minus genitalis soli fortuna resplendes quam gloria stemmatis et virtutis ornaris.28 Hinc est quod nunc te per indictionem feliciter tertiam ad praefecturae urbanae culmen erigimus, tribuentes tibi in ea civitate fasces, ubi perpetui sunt honores.29 quod nos, qui munera nostra verecundius aestimamus, certe fatebimur, multum te meruisse de nostro iudicio, ut illi coetui praesidere possis, quem reverendum humano generi esse cognoscis.30 Numquid hoc est palatia regere et domos proprias ordinare? plerumque honor ex commendatis adquiritur nec tale est cellam vinariam tuendam suscipere, quale pretiosa diademata custodire.31 illa, quae potiora credimus, ad conservandum melioribus damus et in quibus sustinere damna non patimur, fidelioribus profecto mentibus applicamus.32 Roma si habet parem, aestima nos et aliis similia credidisse: si vero singulare bonum est, iudicem te praecipuae rei facimus, quam augere semper optamus.33 XLIII. SENATUI URBIS ROMAE THEODERICUS REX. (a. 509|510) Scitis, patres conscripti, vestrum esse genium culmina dignitatum: scitis vobis proficere, quod nobis contigerit in fascium honore praestare.34 quicquid enim ab unoquoque suscipitur, senatus est, qui meretur.35 quid enim de vobis aestimemus, agnoscitis, quando viris longo labore compertis hoc certe in praemium damus, ut vestri corporis mereantur esse participes.36 Hic est enim vir, qui genitalis soli relicta dulcedine nobis maluit inhaerere, et licet esset clarus in patria, nostram tamen elegit subire fortunam, superans gratiae magnitudine vim naturae, qui principe Zenone non tam benivolo quam affine gaudebat.37 et quid illa re publica gratia non potuit obtinere parentis, quae sic facillime favet extraneis? sed haec omnia nimius despexit affectus, ut nos ipsi, pro quibus haec fecisse cognoscitur, merito stupere videamur in unius gratia tot desiderabilia fuisse contempta.38 Qui super hanc eximiam fidem solacia nobis suae confabulationis adiecit, ut asperas non numquam rei publicae curas, quas emergentium rerum necessitate suscipimus, sermonis suavitate deliniret.39 blandus alloquio, supplicantium fidelis patronus, accusare nesciens, commendare praesumens.40 qui tanta se animi puritate clarificavit, ut cum apud nos mereretur aulicas dignitates, spectaculorum ordinationem laetissimam sibi militiam vindicaret, quatenus sub specie voluptatis libere videretur velle servire, a laboribus quidem temperans, sed in nulla se nobis parte dissocians.41 Regalem quin etiam mensam conviva geniatus ornavit, ibi se nobis studens iungere, ubi nos certum est posse gaudere.42 sed quid ultra de eius moribus est dicendum, cui ad perfectam probationem sufficit, quod amorem nostrum iugiter habere promeruit? non est maius meritum quam gratiam invenisse regnantum: nam quibus fas est de cunctis optimos quaerere, videntur semper meritos elegisse.43 Atque ideo labores eius remuneratione pensantes Artemidoro illustri viro urbanae praefecturae fasces indulsimus.44 huic ergo, patres conscripti, tot ac talibus meritis praelucenti favete linguis, favete collegiis.45 erit quoque vestrae benivolentiae laus, ut, cum dignis caritatem impenditis, ad exemplum ceteros incitetis.46 XLIIII. SENATUI URBIS ROMAE THEODERICUS REX. (a. 509/10) Caritatem vestri praecipuam nos habere ex ipsa cura potestis agnoscere, pro quibus ita videmur esse solliciti, ut nihil ammonitionis patiamur omitti.47 cautela siquidem prodit affectum et quae studiosius diligimus, maiori gratia custodimus.48 Hinc est quod viro illustri Artemidoro, diu nostris obsequiis erudito, praefecturae urbanae dedimus fasces regendos, ut, quia quorundam illicitis seditionibus civilitas turbabatur, haberent et innoxii purissimum testem et errantes iustissimum paterentur ultorem.49 quod nos, qui delectamur insontibus, in cunctorum notitiam duximus perferendum, ne quis inopinata districtione solite praesumat excedere.50 Quocirca talia nos praefato viro delegasse noveritis, ut, si quispiam incivilis extiterit, districtionem ilico nostrae iussionis incurrat.51 et quamquam praefecturae urbanae hanc potestatem dederint leges, nos tamen specialiter delegavimus, ut confidentius fieret, quod duplex permisisset auctoritas.52 Audebit ergo seditiosos et a disciplina publica deviantes nostra auctoritate percellere.53 quiescat concertantium fervor animorum.54 bona pacis, quae deo propitio nostro labore meruistis, cur seditionibus foedantur illicitis? numquam maiori damno periclitati sunt mores, quam cum gravitas Romana culpatur.55 reparet itaque honesta civitas moderationem suam.56 pudor est degenerasse prioribus, eo praesertim tempore, cum talem principem cognoscitis vos habere, qui praemia bene meritis, ultionem tribuat inquietis.57 XLV. BOETHIO V̅ · Ῑ · PATRICIO THEODERICUS REX. (a. 507) Spernenda non sunt quae a vicinis regibus praesumptionis gratia postulantur, dum plerumque res parvae plus praevalent praestare quam magnae possunt optinere divitiae.58 frequenter enim quod arma explere nequeunt, oblectamenta suavitatis imponunt.59 sit ergo pro re publica et cum ludere videmur.60 nam ideo voluptuosa quaerimus, ut per ipsa seria compleamus.61 Burgundionum itaque dominus a nobis magnopere postulavit, ut horologium, quod aquis sub modulo fluentibus temperatur et quod solis immensi comprehensa illuminatione distinguitur, cum magistris rerum ei transmittere deberemus: quatenus impetratis delectationibus perfruendo, quod nobis cottidianum, illis videatur esse miraculum.62 merito siquidem respicere cupiunt, quod legatorum suorum relationibus obstupescunt.63 Hoc te multa eruditione saginatum ita nosse didicimus, ut artes, quas exercent vulgariter nescientes, in ipso disciplinarum fonte potaveris.64 sic enim Atheniensium scholas longe positus introisti, sic palliatorum choris miscuisti togam, ut Graecorum dogmata doctrinam feceris esse Romanam.65 didicisti enim, qua profunditate cum suis partibus speculativa cogitetur, qua ratione activa cum sua divisione discatur: deducens ad Romuleos senatores quicquid Cecropidae mundo fecerant singulare.66 Translationibus enim tuis Pythagoras musicus, Ptolemaeus astronomus leguntur Itali: Nicomachus arithmeticus, geometricus Euclides audiuntur Ausonii): Plato theologus, Aristoteles logicus) Quirinali voce disceptant: mechanicum etiam Archimedem Latialem Siculis reddidisti.67 et quascumque disciplinas vel artes facunda Graecia per singulos viros edidit, te uno auctore patrio sermone Roma suscepit.68 quos tanta verborum luculentia reddidisti claros, tanta linguae proprietate conspicuos, ut potuissent et illi opus tuum praeferre, si utrumque didicissent.69 Tu artem praedictam ex disciplinis nobilibus notam per quadrifarias mathesis ianuas introisti.70 tu illam in naturae penetralibus considentem, auctorum libris invitantibus, cordis lumine cognovisti, cui ardua nosse usus, miracula monstrare propositum est.71 molitur ostendere, quod obstupescant homines evenisse miroque modo naturis conversis facti detrahit fidem, cum ostentet et oculis visionem.72 facit aquas ex imo surgentes praecipites cadere, ignem ponderibus currere, organa extraneis vocibus insonare, et peregrinis flatibus calamos complet, ut minuta possint arte cantare.73 Videmus per eam defensiones iam nutantium civitatum subito tali firmitate consurgere, ut machinamentorum auxiliis superior reddatur, qui desperatus viribus invenitur.74 madentes fabricae in aqua marina siccantur: dura cum fuerint, ingeniosa dispositione solvuntur.75 metalla mugiunt, Diomedes in aere gravius bucinat, aeneus anguis insibilat, aves simulatae fritinniunt et quae vocem propriam nesciunt habere, dulcedinem probantur emittere cantilenae.76 Parva de illa referimus, cui caelum imitari fas est.77 haec fecit secundum solem in Archimedis sphaera decurrere: haec alterum zodiacum circulum humano consilio fabricavit: haec lunam defectu suo reparabilem artis illuminatione monstravit parvamque machinam gravidam mundo, caelum gestabile, compendium rerum, speculum naturae ad speciem aetheris indeprehensibili mobilitate volutavit.78 sic astra, quorum licet cursum sciamus, fallentibus tamen oculis prodire non cernimus: stans quidam in illis transitus est et quae velociter currere vera ratione cognoscis, se movere non respicis.79 Quale est hoc homini etiam facere, quod vel intellexisse potest esse mirabile? quare cum vos ornet talium rerum praedicanda notitia, horologia nobis publicis expensis sine vestro dispendio destinate.80 primum sit, ubi stilus diei index per umbram exiguam horas consuevit ostendere.81 radius itaque immobilis et parvus, peragens quod tam miranda solis magnitudo discurrit, et fugam solis aequiperat, quod motum semper ignorat.82 Inviderent talibus, si astra sentirent, et meatum suum fortasse deflecterent, ne tali ludibrio subiacerent.83 ubi est illud horarum de lumine venientium singulare miraculum, si has et umbra demonstrat? ubi praedicabilis indefecta rotatio, si hoc et metalla peragunt, quae situ perpetuo continentur? o artis inaestimabilis virtus, quae dum se dicit ludere, naturae praevalet secreta vulgare! Secundum sit, ubi praeter solis radios hora dinoscitur, noctes in partes dividens: quod ut nihil deberet astris, rationem caeli ad aquarum potius fluenta convertit, quarum motibus ostendit, quod caelo volvitur et audaci praesumptione concepta ars elementis confert, quod originis condicio denegavit.84 universae disciplinae, cunctus prudentium labor naturae potentiam, ut tantum possint, nosse perquirunt: mechanisma solum est, quod illam ex contrariis appetit imitari et, si fas est dicere, in quibusdam etiam nititur velle superare.85 haec enim fecisse dinoscitur Daedalum volare: haec ferreum Cupidinem in Dianae templo sine aliqua illigatione pendere: haec hodie facit muta cantare, insensata vivere, immobilia moveri.86 Mechanicus, si fas est dicere, paene socius est naturae, occulta reserans, manifesta convertens, miraculis ludens, ita pulchre simulans, ut quod compositum non ambigitur, veritas aestimetur.87 haec quia te studiosius legisse cognovimus, praedicta nobis horologia quantocius transmittere maturabis, ut te notum in illa mundi parte facias, ubi aliter pervenire non poteras.88 Agnoscant per te exterae gentes tales nos habere nobiles, quales leguntur auctores.89 quotiens non sunt credituri quae viderint? quotiens hanc veritatem lusoria somnia putabunt? et quando fuerint ab stupore conversi, non audebunt se aequales nobis dicere, apud quos sciunt sapientes talia cogitasse.90 XLVI. GUNDIBADO REGI BURGUNDIONUM THEODERICUS REX. (a. 507) Amplectenda sunt munera quae probantur omnimodis expetita: quando non est abiectum, quod potest explere desiderium.91 nam per quaslibet pretiosas res ad illud tantum tenditur, ut cupientis animus expleatur.92 quapropter salutantes gratia consueta per harum portitores illum et illum oblectamenta prudentiae vestrae, horologia cum suis dispositoribus credidimus destinanda: unum, in quo humana sollertia videtur colligi, quod totius caeli noscitur spatia pervagari: aliud, ubi solis meatus sine sole cognoscitur et aquis guttantibus horarum spatia terminantur.93 Habetote in vestra patria, quod aliquando vidistis in civitate Romana.94 dignum est, ut bonis nostris vestra gratia perfruatur, quae nobis etiam affinitate coniungitur.95 discat sub vobis Burgundia res subtilissimas inspicere et antiquorum inventa laudare: per vos propositum gentile deponit et dum prudentiam regis sui respicit, iure facta sapientium concupiscit.96 distinguat spatia diei actibus suis, horarum aptissime momenta constituat.97 Ordo vitae confusus agitur, si talis discretio sub veritate nescitur.98 beluarum quippe ritus est ex ventris esurie horas sentire et non habere certum, quod constat humanis usibus contributum.
Cassiodorus HOME

bnf2923.140

Cassiodorus, Variae, LIBER PRIMUS, , XXXVIII. BOIONI V̅ · S̅ · THEODERICUS REX. (a. 507|511) <<<    
monumenta.ch > Cassiodorus > XXXVIIII. PESTO V̅ · Ῑ · PATRICIO THEODERICUS REX. (a. 507|511)

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik