monumenta.ch > Cassiodorus > XXXVIII. BOIONI V̅ · S̅ · THEODERICUS REX. (a. 507|511)
Cassiodorus, Variae, LIBER PRIMUS, , XXXVII. CRISPIANO THEODERICUS HEX. (a. 507|511) <<<     >>> XXXVIIII. PESTO V̅ · Ῑ · PATRICIO THEODERICUS REX. (a. 507|511)

Cassiodorus, Variae, LIBER PRIMUS, XXXVIII. BOIONI V̅ · S̅ · THEODERICUS REX. (a. 507|511)

1 Non est beneficium quod praestatur invitis: nec cuiquam utile videtur, quod adversa voluntate conceditur.2 unde spectabilitas tua VViliarit adulescentis nepotis tui cognoscat nos querelis gravibus expetitos, quod res patris eius non meliorandi causa, sed deteriorandi voto detineas.3 quapropter quicquid ex iure memorato te retentare cognoscis, sine aliqua dilatione restitue, ut res parentum propria voluntate disponat, quia et nobis congrua videtur esse persona, qui assumpta domini libertate proficiat.4 Pullos suos audaces aquilae tamdiu procurato cibo nutriunt, donec paulatim a molli pluma recedentes adulta aetate pennescant: quibus ut constiterit firmus volatus, novellos ungues in praedam teneram consuescunt: nec indigent alieno labore vivere, quos captio potest propria satiare.5 sic iuvenes nostri, qui ad exercitum probantur idonei, indignum est ut ad vitam suam disponendam dicantur infirmi et putentur domum suam non regere, qui creduntur bella posse tractare, Gothis aetatem legitimam virtus facit et qui valet hostem confodere, ab omni se iam debet vitio vindicare.
Cassiodorus HOME

bnf2923.140