monumenta.ch > Cassiodorus > XXXIIII. FAUSTO P̅P̅O THEODERICUS REX. (a. 507/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER PRIMUS, , XXXIII. AGAPITO V̅ · Ῑ · P̅ · U · THEODERICUS REX. (a. 507|509) <<<     >>> XXXV. FAUSTO P̅P̅O THEODERICUS REX. (a. 507|511)

Cassiodorus, Variae, LIBER PRIMUS, XXXIIII. FAUSTO P̅P̅O THEODERICUS REX. (a. 507/511)

1 Copia frumentorum provinciae debet primum prodesse cui nascitur, quia iustius est, ut incolis propria fecunditas serviat quam peregrinis commerciis studiosae cupiditatis exhauriat.2 alienis siquidem partibus illud debet impendi quod superest et tunc de exteris cogitandum, dum se ratio propriae necessitatis expleverit.3 Atque ideo illustris magnificentia tua per loca singula qui curam videntur habere litorum, faciat commoneri, ut non ante quispiam peregrinas naves frumentis oneret ad aliena litora transituras, quam expensae publicae ad optatam possint copiam pervenire.
Cassiodorus HOME

bnf2923.138