monumenta.ch > Cassiodorus > XXXIII. AGAPITO V̅ · Ῑ · P̅ · U · THEODERICUS REX. (a. 507|509)
Cassiodorus, Variae, LIBER PRIMUS, , XXXII. AGAPITO V̅ · Ῑ · P̅ · V̅ · THEODERICUS REX. (a. 507|509) <<< >>> XXXIIII. FAUSTO P̅P̅O THEODERICUS REX. (a. 507/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER PRIMUS, XXXIII. AGAPITO V̅ · Ῑ · P̅ · U · THEODERICUS REX. (a. 507|509)
1 Nescit serenitatis nostrae prolatum semel titubare iudicium: nec quod provida dispositione constituit, cuiusquam occasionis surreptione mutavit.2 dudum siquidem ad Albinum atque Avienum patricios viros praecepta nos dedisse retinemus, ut pantomimum prasini partis eligerent, qui praestantius spectaculis conveniret: quod nobis factum sua relatione reserarunt.3 Et ideo nunc praesenti auctoritate decernimus, ut, quem a supra memoratis magnificis viris electum esse constiterit, ei solitum menstruum partis prasini sine imminutione tribuatis, ut, quod nostra provisio confusionis tollendae causa constituit, non fiat seditionis occasio, sed quietis.
Cassiodorus HOME
bnf2923.138