monumenta.ch > Cassiodorus > XXXII. AGAPITO V̅ · Ῑ · P̅ · V̅ · THEODERICUS REX. (a. 507|509)
Cassiodorus, Variae, LIBER PRIMUS, , XXXI. POPULO ROMANO THEODERICUS REX. (a. 507|511) <<< >>> XXXIII. AGAPITO V̅ · Ῑ · P̅ · U · THEODERICUS REX. (a. 507|509)
Cassiodorus, Variae, LIBER PRIMUS, XXXII. AGAPITO V̅ · Ῑ · P̅ · V̅ · THEODERICUS REX. (a. 507|509)
1 Eximiae urbis praesulem pacis convenit esse custodem.2 nam a quo melius moderatio debet sperari, quam cui potuit Roma committi? illa enim mater omnium dignitatum viros sibi gaudet praesidere virtutum.3 et ideo honori tuo debes animos exaequare, ut quod nostris adeptus es beneficiis, tuis meritis invenisse credaris.4 circumspicere te decet, ne qua in spectaculis seditionum causa nascatur, quia tuum praeconium est populus quietus.5 sit insultandi consuetudo moderata, ut nec libertati pereat honesta licentia nec desit moribus disciplina.6 Quocirca sicut nostris oraculis et amplissimum ordinem docuimus et plebem decrevimus ammoneri, hoc tuam quoque magnitudinem observare censemus, ut, si a quoquam irrogata fuerit iniuria senatori, confestim loquax temeritas legum severitate plectatur.7 si vero Senator civilitatis immemor quemquam ingenuum nefaria fecerit caede vexari, protinus relatione transmissa perennitatis nostrae multam perculsus excipiat.8 Meminerint enim cuncti sic spectaculorum studia partesque dividere, ut in patria debeant esse concordes, nec ad hoc sibi voluptatum exhiberi certamina, ut exinde hostilis ira fervescat.9 verum, ne posthac ulla possit iterum furiosa contentio provenire, Helladius de medio, voluptatem populi praestaturus, introeat, habiturus aequalitatem menstrui cum ceteris partium pantomimis.10 Illud etiam, quod crebras inter eos seditiones exagitat, praesenti iussione definimus, ut amatores Helladii, quem de medio saltare praecepimus sine utriusque partis studio, spectandi eis, ubi delegerint, libera sit facultas.11 si vero eorum lubrica voluntas in unius coloris migraverit favorem, studia sua populus tam in circo quam theatro habeat pro parte quam diligit, ut is qui praesumpserit, vetitam ipse iudicetur quaesisse discordiam.
Cassiodorus HOME
bnf2923.137
© 2006 - 2024 Monumenta Informatik