monumenta.ch > Cassiodorus > XXX. SENATUI URBIS ROMAE THEODERICUS REX. (a. 507|511)
Cassiodorus, Variae, LIBER PRIMUS, , XXVIIII. UNIVERSIS LUCRISTANIS SUPER SONTIUM CONSTITUTIS THEODERICUS REX. (a. 507|611) <<<     >>> XXXI. POPULO ROMANO THEODERICUS REX. (a. 507|511)

Cassiodorus, Variae, LIBER PRIMUS, XXX. SENATUI URBIS ROMAE THEODERICUS REX. (a. 507|511)

1 Animum nostrum, patres conscripti, rei publicae curis calentem et diversarum gentium consilia perscrutantem pulsavit saepius querela populorum, orta quidem ex causis levibus, sed graves eructavit excessus.2 deplorat enim pro spectaculorum voluptate ad discriminis se ultima pervenisse, ut legum ratione calcata desperate persequeretur innoxios servilis furor armatus, et quod illis humanitas nostra laetitiae causa praestitit, in tristitiam audacia plectenda convertit.3 quod nos clementiae nostrae solita provisione comprimimus, ne paulatim sinendo graviorem vindicare cogamur offensam.4 benigni quippe principis est non tam delicta velle punire quam tollere, ne aut acriter vindicando aestimetur nimius aut leniter agendo putetur improvidus.5 Atque ideo praesenti definitione sancimus, ut, si cuiuspiam senatoris famulus in ingenui caede fuerit fortasse versatus, eum tradat legibus impetitum, ut facti qualitate discussa proferatur iure valitura sententia.6 si vero tanti facinoris reum mala fide dominus iudiciis praesentare distulerit, noverit se decem librarum auri dispendio vulnerandum et nostrae ingratitudinis, quod multo gravius est, pericula subiturum.7 Sed ut honestatem omnium par libra componeret et civilitatis gratia reductis moribus conveniret, ad populum quoque praecepta nostra direximus, quae vobis reserari libenter amplectimur, ut alterutra iussione pensata resarciatur civibus scissa concordia.8 proinde nullos ab spectaculorum gaudio removemus, sed seditionis semina radicitus amputamus.9 Intersit igitur inter splendorem vestrum moresque mediocres: refugite tales familiares, qui sint iniuriarum ministri, qui amori vestro nitantur ascribere quod delinquunt et dum levitates suas exerere cupiunt, vestram reverentiam implicare contendunt.10 vos enim, quos semper gravitas decet, nolite truculenter insequi inania verba populorum.11 si quod est forte, quod poenam mereatur, admissum, in praefecti urbis notitiam deferatur, ut culpa legibus, non per praesumptam coerceatur iniuriam.12 quid enim discrepat a peccante, qui se per excessum nititur vindicare? impaenitenda est ultio de cive, quae legibus venit: et excellenter videtur de pulsato triumphasse, qui victor pronuntiatur a iudice.13 Inter ipsos quoque adversarios, ut scitis.14 non erant prius armata certamina, sed pugnis se quamlibet fervida lacessebat intentio, unde et pugna nomen accepit.15 postea Belus ferreum gladium primus produxit, a quo et bellum placuit nominari.16 consilium atrox, crudele praesidium, ferina concertatio.17 nam et si datum est prius illi inermem facile vincere, tamen crimini applicandum est, quod inde posteritas potuit interire.18 non permittatis ergo a famulis vestris in civibus fieri quod adhuc debet et in hostibus accusari.
Cassiodorus HOME

bnf2923.136

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik