monumenta.ch > Cassiodorus > XXVIIII. UNIVERSIS LUCRISTANIS SUPER SONTIUM CONSTITUTIS THEODERICUS REX. (a. 507|611)
Cassiodorus, Variae, LIBER PRIMUS, , XXVIII. UNIVERSIS GOTHIS ET ROMANIS THEODERICUS REX. (a. 507|511) <<< >>> XXX. SENATUI URBIS ROMAE THEODERICUS REX. (a. 507|511)
Cassiodorus, Variae, LIBER PRIMUS, XXVIIII. UNIVERSIS LUCRISTANIS SUPER SONTIUM CONSTITUTIS THEODERICUS REX. (a. 507|611)
1 Non dubium est ad utilitatem rei publicae cursus custodiam pertinere, per quem nostris ordinationibus celerrimus praestatur effectus.2 et ideo velut necessariae rei maior adhibenda cautela est, ut qui ad continuos excursus constituti sunt, turpi macie non tabescant, ne ieiuna tenuitas laboribus praeventa succumbat et incipiat iter effici morosum, quod ad celeritatem constat inventum.3 Quapropter devotio vestra praesenti iussione commonita terrarum spatia, quae veredis antea licuerunt, mutationibus suis a possessore vindicata restituat, ut nec illi parvo spatio infligantur damna et istis recuperata sufficiant.
Cassiodorus HOME
bnf2923.136