monumenta.ch > Cassiodorus > XXVII. SPECIOSO THEODERICUS REX (a. 509)
Cassiodorus, Variae, LIBER PRIMUS, , XXVI. FAUSTO P̅P̅O THEODERICUS REX. (a. 507|511) <<<     >>> XXVIII. UNIVERSIS GOTHIS ET ROMANIS THEODERICUS REX. (a. 507|511)

Cassiodorus, Variae, LIBER PRIMUS, XXVII. SPECIOSO THEODERICUS REX (a. 509)

1 Si exterarum gentium mores sub lege moderamur, si iuri Romano servit quicquid sociatur Italiae, quanto magis decet ipsam civilitatis sedem legum reverentiam plus habere, ut per moderationis exemplum luceat gratia dignitatum? ubi enim quaeratur modestus animus, si foedent violenta patricios? Populi nobis itaque partis prasini petitione suggeritur, dum ad nostrum disponerent venire comitatum remedia consueta poscentes, se truculentas insidias a patricio Theodoro et Inportuno viro illustri consule pertulisse, ita ut unus eorum defleatur extinctus.2 Quod nos, si ita est, pro facti sui acerbitate commovit, ut innoxiam plebem furor persequeretur armatus, quam fovere civicus debuisset affectus.3 sed quia condicio minorum regnantis aequabiliter implorat auxilium, supra memoratos illustres viros ammoneri praesenti iussione censemus, ut ad Caeliani atque Agapiti illustrium virorum adaeque iudicium instructas destinare non differant te instante personas, quatenus legibus examinata cognitio eorum sententia terminetur.4 Sed ne forsitan magnificos viros loquacitas popularis offenderit, praesumptionis huius habenda discretio est.5 teneatur ad culpam quisquis transeunti reverentissimo senatori iniuriam protervus inflixit, si male optavit, cum bene loqui debuit.6 Mores autem graves in spectaculis quis requirat? ad circum nesciunt convenire Catones.7 quicquid illic a gaudenti populo dicitur, iniuria non putatur.8 locus est qui defendit excessum.9 quorum garrulitas si patienter accipitur, ipsos quoque principes ornare monstratur.10 respondeant nobis certe qui talibus studiis occupantur: si tranquillos optant adversarios suos, certe volunt eos esse victores, quando ad iniurias tunc prosiliunt, cum se superatos turpiter erubescunt.11 unde ergo irasci volunt, quod sine dubio se optasse cognoscunt?
Cassiodorus HOME

bnf2923.135

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik