monumenta.ch > Cassiodorus > XXV. SABINIANO V̅ · S̅ · THEODERICUS REX. (a. 507|511)
Cassiodorus, Variae, LIBER PRIMUS, , XXIIII. UNIVERSIS GOTHIS THEODERICUS REX. (a. 508 ante Iun. 24) <<<     >>> XXVI. FAUSTO P̅P̅O THEODERICUS REX. (a. 507|511)

Cassiodorus, Variae, LIBER PRIMUS, XXV. SABINIANO V̅ · S̅ · THEODERICUS REX. (a. 507|511)

1 Nil prodest initia rei solidare, si valebit praesumptio ordinata destruere: illa sunt enim robusta, illa diuturna, quae prudentia incipit et cura custodit.2 atque ideo maior in conservandis rebus quam in inveniendis adhibenda cautela est, quia de initiis praedicatio debetur invento, de custoditis adquiritur laudata perfectio.3 Dudum siquidem propter Romanae moenia civitatis, ubi studium nobis semper impendere infatigabilis ambitus erit, portum Licini deputatis reditibus reparari iussio nostra constituit, ut XXV milia tegularum annua illatione praestaret: simul etiam portubus iunctis, qui ad illa loca antiquitus pertinebant, qui nunc diversorum usurpatione suggeruntur invasi.4 Cuncta ergo ad statutam praestationem facies sine dilatione revocari: quia licet nostra iussa pro sua reverentia in nullo violanda sunt, ea tamen custodiri volumus maxime, quae urbis faciem videntur ornare.5 quis enim dubitet fabricarum miracula hac provisione servata et pendenti saxo tornatas camaras tegularum tegmine custoditas? ut antiqui principes nobis merito debeant laudes suas, quorum fabricis dedimus longissimam iuventutem, ut pristina novitate transluceant, quae iam fuerant veternosa senectute fuscata.
Cassiodorus HOME

bnf2923.134

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik