monumenta.ch > Cassiodorus > XXIIII. UNIVERSIS GOTHIS THEODERICUS REX. (a. 508 ante Iun. 24)
Cassiodorus, Variae, LIBER PRIMUS, , XXIII. CAELIANO ET AGAPITO V̅V̅ · ῙῙ · PATRICIIS THEODERICUS REX. (a. 507|511) <<<     >>> XXV. SABINIANO V̅ · S̅ · THEODERICUS REX. (a. 507|511)

Cassiodorus, Variae, LIBER PRIMUS, XXIIII. UNIVERSIS GOTHIS THEODERICUS REX. (a. 508 ante Iun. 24)

1 Innotescenda sunt magis Gothis quam suadenda certamina, quia bellicosae stirpi est gaudium comprobari: laborem quippe non refugit, qui virtutis gloriam concupiscit.2 et ideo, iuvante deo, quo auctore omnia prosperantur, pro communi utilitate exercitum ad Gallias constituimus destinare, ut simul et vos provectus occasionem habere possitis et nos quae praestitimus, meritis contulisse videamur.3 latet enim sub otio laudabilis fortitudo et dum se probandi non habet spatium, occulta est lux tota meritorum.4 Atque ideo per Nandum saionem nostrum ammonendum curavimus, ut ad expeditionem in dei nomine more solito armis equis rebusque omnibus necessariis sufficienter instructi octavo die kalendarum Iuliarum proxime veniente modis omnibus deo favente moveatis, quatenus et parentum vestrorum in vobis ostendatis inesse virtutem et nostram peragatis feliciter iussionem.5 Producite iuvenes vestros in Martiam disciplinam: sub vobis videant, quod posteris referre contendant.6 nam quod in iuventute non discitur, in matura aetate nescitur.7 accipitres ipsi, quorum victus semper ex praeda est, fetus suos novitate marcentes nidis proturbant, ne molle otium consuescant: alis verberant immorantes, cogunt pullos teneros ad volatum, ut tales debeant existere, de quibus possit pietas materna praesumere.8 vos autem, quos et natura erigit et amor opinionis exacuit, studete tales filios relinquere, quales vos patres vestros constat habuisse.
Cassiodorus HOME

bnf2923.134