monumenta.ch > Cassiodorus > XXII. MARCELLO V̅· S̅· ADVOCATO FISCI THEODERICUS REX. (a 507/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER PRIMUS, , XXI. MAXIMIANO V̅· I̅· ET ANDREAE V̅· S̅· THEODERICUS REX. (a 507/511) <<< >>> XXIII. CAELIANO ET AGAPITO V̅V̅ · ῙῙ · PATRICIIS THEODERICUS REX. (a. 507|511)
Cassiodorus, Variae, LIBER PRIMUS, XXII. MARCELLO V̅· S̅· ADVOCATO FISCI THEODERICUS REX. (a 507/511)
1 Solida laus est regiae largitatis, quotiens conveniunt indulta iudiciis, nec sibi audet casus ascribere, quod bonae dispositionis librat examen, quia ubi aptantur officia meritis, nil debetur incertis.2 non enim de rudibus sententiam ferimus, sed de probatissimis iudicamus.3 Polisti siquidem forensi cote multifarie praedicatus ingenium: nutristi facundiam exercitatione causarum: expertus es, quam suaves fides afferat fructus, ut ipsa etiam conciliet corda regnantum.4 haec in te speculator virtutum noster sensus inspexit: his apud nos suffragiis placere meruisti, ut dignus existeres ad publicas causas, qui gessisti hactenus sub integritate privatas.5 Sume igitur fisci nostri tuenda negotia, in utendis officii tui privilegiis decessorum exempla secuturus.6 ita ergo per medium iustitiae tramitem moderatus incede, ut nec calumnia innocentes graves nec iustis petitionibus retentatores exoneres.7 illa enim lucra vera iudicamus, quae integritate suffragante percipimus.8 non ergo quotiens superes, sed quemadmodum vincas, inquirimus.9 Aequitatem nobis placiturus intende: non quaeras de potestate nostra, sed potius de iure victorias, quando laudabilius a parte fisci perditur, cum iustitia non habetur.10 nam si dominus vincat, oppressionis invidia est: aequitas vero creditur, si supplicem superare contingat.11 non ergo parvo periculo causas dicimus, quando tunc fama nostra proficit, cum se commoditas iniusta subducit.12 quapropter sit interdum mala causa fisci, ut bonus princeps esse videatur.13 maiori quippe compendio perdimus, quam si nobis indebite victoria suffragetur.
Cassiodorus HOME
bnf2923.133
© 2006 - 2024 Monumenta Informatik