monumenta.ch > Cassiodorus > XXI. MAXIMIANO V̅· I̅· ET ANDREAE V̅· S̅· THEODERICUS REX. (a 507/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER PRIMUS, , XX. ALBINO ET AVIENO V̅V̅· I̅I̅· ATQUE PATRICIIS THEUDERICUS REX. (a 507/511) <<<     >>> XXII. MARCELLO V̅· S̅· ADVOCATO FISCI THEODERICUS REX. (a 507/511)

Cassiodorus, Variae, LIBER PRIMUS, XXI. MAXIMIANO V̅· I̅· ET ANDREAE V̅· S̅· THEODERICUS REX. (a 507/511)

1 Provocandi sumus affectuosis civium studiis ad augmenta civitatis, quia nemo potest diligere quod habitatores intellegit non amare.2 unicuique patria sua carior est, dum supra omnia salvum fore quaeritur, ubi ab ipsis cunabulis commoratur.3 quapropter votis paribus invitemur ad dona, quatenus quod sponte tribuimus, duplicata gratia conferamus.4 et ideo nulli grave sit Romanis fabricis deputatae pecuniae reddere rationem, cum pura conscientia desideret se probari, quando fructum laboris sui capit, dum ad nos prospera de se pervenire cognoscit.5 Quocirca praesenti decernimus iussione Romanae civitatis fabricas vos debere discutere, si labor operis concordat expensis: vel, si apud aliquem constet residere pecuniam, quae non sit fabricis expensa, deputatae rei reddat erogandam.6 quibus rationibus evidenter expressis ad nos instructionem fidelissimam destinate, ut iudicio nostro respondere videamini qui estis ad indaginem veritatis electi.7 nullum enim de largitate nostra fraudari velle credimus, quando in tali negotio et de propriis facultatibus eum impendere posse iudicamus.8 Aves ipsae per aera vagantes proprios nidos amant: erratiles ferae ad cubilia dumosa festinant: voluptuosi pisces campos liquidos transeuntes cavernas suas studiosa indagatione perquirunt cunctaque animalia ubi se norunt refugere, longissima cupiunt aetate constare.9 quid iam de Roma debemus dicere, quam fas est ipsis liberis plus amare?
Cassiodorus HOME

bnf2923.133