monumenta.ch > Cassiodorus > XX. ALBINO ET AVIENO V̅V̅· I̅I̅· ATQUE PATRICIIS THEUDERICUS REX. (a 507/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER PRIMUS, , XVIIII. SATURNINO ET VMBISVO V̅V̅· S̅S̅· THEODERICUS REX. (a 507/511) <<< >>> XXI. MAXIMIANO V̅· I̅· ET ANDREAE V̅· S̅· THEODERICUS REX. (a 507/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER PRIMUS, XX. ALBINO ET AVIENO V̅V̅· I̅I̅· ATQUE PATRICIIS THEUDERICUS REX. (a 507/511)
1 Licet inter gloriosas rei publicae curas et regalium sollicitudinum salutiferos fluctus pars minima videatur principem de spectaculis loqui, tamen pro amore rei publicae Romanae non pigebit has quoque cogitationes intrare, quia undecumque praestare possumus, dignum nostris sensibus aestimamus, praesertim cum beatitudo sit temporum laetitia populorum.2 illud enim propitiante deo labores nostros asserit, quod se otiosam generalitas esse cognoscit.3 Partis itaque prasini insinuata petitione comperimus – quoniam hoc introductum est, ut populi de colore vocitentur – seditiones turbulentas a quibusdam scelestissimis incitari et causam laetitiae publicae ad furoris certamina prorupisse.4 quod utique gaudii decoram non potest habere qualitatem, si pacem non meruerit possidere communem.5 et ideo dignum est clementiam nostram has quoque partes aspicere, ut ubique possit morum probitas elucere.6 non enim inania verborum popularium cogitamus, sed perniciosae semen seditionis excludimus.7 Quapropter illustris magnitudo vestra praesenti iussione commonita patrocinium partis prasini, quod gloriosae recordationis pater vester impendit, dignanter assumat.8 putari enim non debet iniuria populos regere ac gubernare Romanos.9 nam si honorum omnium causa pensetur, pro illorum utilitate delecti sunt, qui honores gloriosissimos accipere meruerunt.10 Convocatis ergo spectatoribus, de Helladio et Thorodon qui laetitiae publicae aptior fuerit aestimatus, populi confusione sublata constituatur a vobis prasini pantomimus, quatenus sumptum, quem pro spectaculo civitatis impendimus, electis contulisse videamur.11 Hanc partem musicae disciplinae mutam nominavere maiores, scilicet quae ore clauso manibus loquitur et quibusdam gesticulationibus facit intellegi, quod vix narrante lingua aut scripturae textu possit agnosci.
Cassiodorus HOME
bnf2923.132
© 2006 - 2024 Monumenta Informatik