monumenta.ch > Cassiodorus > XVIII. DOMITIANO ET VVILIAE THEODERICUS REX. (a 507/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER PRIMUS, , XVII. UNIVERSIS GOTHIS ET ROMANIS DERTONA CONSISTENTIBUS THEUDERICUS REX. (a 507/511) <<<     >>> XVIIII. SATURNINO ET VMBISVO V̅V̅· S̅S̅· THEODERICUS REX. (a 507/511)

Cassiodorus, Variae, LIBER PRIMUS, XVIII. DOMITIANO ET VVILIAE THEODERICUS REX. (a 507/511)

1 Oportet vos colere et observare iustitiam, qui aequitatem populi dicere suscepistis, quando non licet delinquere, qui alios creditur sub aequitatis regula continere, ne fiat exemplum pravum qui electus ad laudabile cognoscitur institutum.2 et ideo ad interrogationem vestram curavimus praebere responsum, ne per dubitationem possitis errare, nisi, quod absit, velitis excedere.3 Si Romani praedium, ex quo deo propitio Sonti fluenta transmisimus, ubi primum Italiae nos suscepit imperium, sine delegatoris cuiusquam pittacio praesumptor barbarus occupavit, eum priori domino summota dilatione restituat.4 quod si ante designatum tempus rem videtur ingressus, quoniam praescriptio probatur obviare tricennii, petitionem iubemus quiescere pulsatoris.5 Illa enim reduci in medium volumus, quae, nostris temporibus praesumpta, damnamus, quia locus calumniandi non relinquitur, cum longi temporis obscuritas praeteritur.6 De percussore tantummodo, non etiam peremptore fratris, quamquam omnium communi lege damnatur solumque sit parricidium quod totius tragoediam reatus exsuperet, tamen humanitas nostra, quae sibi etiam in sceleratis locum pietatis inquirit, praesenti auctoritate definit, ut huius modi portenta provinciae finibus abigantur.7 nam quibus fuit exosa societas parentum, civium non merentur habere consortium, ne puri corporis iucunda serenitas nebulosis maculis polluatur.
Cassiodorus HOME

bnf2923.131

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik