monumenta.ch > Cassiodorus > XVII. UNIVERSIS GOTHIS ET ROMANIS DERTONA CONSISTENTIBUS THEUDERICUS REX. (a 507/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER PRIMUS, , XVI. IULIANO COMITI PATRIMONII THEODERICUS REX. a. 508 (post Sept. 1) <<<     >>> XVIII. DOMITIANO ET VVILIAE THEODERICUS REX. (a 507/511)

Cassiodorus, Variae, LIBER PRIMUS, XVII. UNIVERSIS GOTHIS ET ROMANIS DERTONA CONSISTENTIBUS THEUDERICUS REX. (a 507/511)

1 Publicae utilitatis ratione commoniti, quae nos cura semper libenter oneravit, castrum iuxta vos positum praecipimus communiri, quia res proeliorum bene disponitur, quotiens in pace tractatur.2 munitio quippe tunc efficitur praevalida, si diutina fuerit excogitatione roborata.3 omnia subita probantur incauta et male constructio loci tunc quaeritur, quando iam pericula formidantur.4 Adde quod animus ipse in audaciam non potest esse pronus, qui diversa cura fuerit sollicitus.5 hanc merito expeditionem nominavere maiores, quia mens devota proeliis non debet aliis cogitationibus occupari.6 quapropter amplectenda res est, quae generalitatis consideratione praecipitur, nec moram fas est incurrere iussionem, quae devotos maxime noscitur adiuvare.7 Et ideo praesenti auctoritate decernimus, ut domos vobis in praedicto castello alacriter construatis, reddentes animo nostro vicissitudinem rerum, ut, sicut nos vestris utilitatibus profutura censemus, ita tempora nostra ornare vos pulcherrimis fabricis sentiamus.8 tunc enim accidit, ut et sumptus competentes vestris iam penatibus congregare velitis et habitatio vobis non sit ingrata, quam propria potest commendare constructio.9 Quale est, rogo, in laribus propriis esse, cum durissimas mansiones hostis cogitur sustinere? ille imbribus pateat, vos tecta defendant: illum inedia consumat, vos copia provisa reficiat.10 sic vobis tutissime constitutis hostis vester ante eventum certaminis fata patiebitur perditoris.11 constat enim tempore necessitatis illum probari fortissimum virum, qui se per multa non distrahit.12 nam quis eum habuisse prudentiam putet, si tunc coeperit fabricis operam dare aut penum condere, cum oporteat bella tractare?
Cassiodorus HOME

bnf2923.131