monumenta.ch > Cassiodorus > XV. FESTO V̅· T̅· ATQUE PATRICIO THEODERICUS REX. (a 507/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER PRIMUS, , XIIII. FAUSTO P̅P̅O̅ THEODERICUS REX. (a. 507/511) <<< >>> XVI. IULIANO COMITI PATRIMONII THEODERICUS REX. a. 508 (post Sept. 1)
Cassiodorus, Variae, LIBER PRIMUS, XV. FESTO V̅· T̅· ATQUE PATRICIO THEODERICUS REX. (a 507/511)
1 Gratum nobis est, quotiens de magnitudinis tuae meritis aestimatio talis procedit, ut et infirmorum auxilium et absentium credaris esse tuitio.2 nam ideo senatus prior esse meruisti, ut sequentibus pro iustitiae contemplatione praestares.3 unde fit, ut bona vobis crescat opinio gloriosae actionis exemplo.4 nulli enim propria res a discedente committitur, nisi de cuius bene conscientia iudicatur.5 Idcirco praesenti iussione decernimus, ut domus patricii Agnelli ad Africam discedentis, qui regnum petens alterius nostris est utilitatibus serviturus, salvis legibus tua tuitione valletur, ne violentos cuiusquam impetus subtracta domini defensione patiatur.6 perviae sunt enim semper iniuriis facultates absentium et quodam modo videtur occasio in delictum trahere, quae non potest animum pervadentis de resultatione terrere.7 Ideoque celsitudo vestra, quam votum est habere vicinam, erigat humiles, eripiat opprimendos et, quod potestatibus rarum est, proficiat cunctis, quod universis celsior inveniris.
Cassiodorus HOME
bnf2923.130