monumenta.ch > Cassiodorus > XIIII. FAUSTO P̅P̅O̅ THEODERICUS REX. (a. 507/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER PRIMUS, , XIII. SENATUI URBIS ROMAE THEUDERICUS REX. (a 507/511) <<<     >>> XV. FESTO V̅· T̅· ATQUE PATRICIO THEODERICUS REX. (a 507/511)

Cassiodorus, Variae, LIBER PRIMUS, XIIII. FAUSTO P̅P̅O̅ THEODERICUS REX. (a. 507/511)

1 Libentes omnimodis praebemus assensum, quotiens vox est iusta poscentium, quia nec decet esse difficile beneficium, quod non patitur largitate detrimentum.2 Et ideo praecelsa magnificentia tua, quod a Cataliensibus inferebatur genere tertiarum, faciat annis singulis in tributaria summa persolvi, nec post super hac parte patiantur supplices aliquam quaestionem.3 quid enim interest, quo nomine possessor inferat, dummodo sine imminutione quod debetur exsolvat? ita et illis suspectum tertianim nomen auferimus et a nostra mansuetudine importunitates competentium summovemus.
Cassiodorus HOME

bnf2923.130