monumenta.ch > Cassiodorus > X. BOETHIO V̅·I̅· ATQUE PATRICIO THEODERICUS REX. (a 507/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER PRIMUS, , VIIII. EUSTORGIO VIRO VENERABILI MEDIOLANENSI EPISCOPO THEODERICUS REX. (a. 507/511) <<< >>> XI. SERVATO DUCI RAETIARUM THEODERICUS REX. (a. 507/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER PRIMUS, X. BOETHIO V̅·I̅· ATQUE PATRICIO THEODERICUS REX. (a 507/511)
1 Licet universis populis generalis sit impendenda iustitia, quae sic nominis sui obtinet dignitatem, si aequabili moderatione per potiores currat et humiles, confidentius tamen illam expetunt, qui a palatii militia non recedunt.2 otioso enim gratuite praestatur aliquid munificentia principali; consuetudo autem quodam debito redditur fideliter obsequenti.3 Domestici partis equitum et peditum, qui nostrae aulae videntur iugiter excubare, quod ex magnis fieri doloribus solet, adunata nobis supplicatione conquesti sunt ab illo arcario praefectorum pro emolumentis sollemnibus nec integri ponderis solidos percipere et in numero gravia se dispendia sustinere.4 Quapropter prudentia vestra lectionibus erudita dogmaticis scelestam falsitatem a consortio veritatis eiciat, nc cui sit appetibile aliquid de illa integritate subducere.5 Haec enim quae appellatur arithmetica inter ambigua mundi certissima ratione consistit, quam cum caelestibus aequaliter novimus: evidens ordo, pulchra dispositio, cognitio simplex, immobilis scientia, quae et superna continet et terrena custodit.6 quid est enim quod aut mensuram non habeat aut pondus excedat? omnia complectitur, cuncta moderatur et universa hinc pulchritudinem capiunt, quia sub modo ipsius esse noscuntur.7 Iuvat inspicere, quemadmodum denarius numerus more caeli et in se revolvitur et numquam deficiens invenitur.8 crescit nova condicione per se redeundo addita sibi semper ipsa calculatio et, cum denarius non videatur excedi, ex modicis praevalet maiora complecti.9 hoc saepe repetitum inflexis manualibus digitis et erectis redditur semper extensum, et quanto ad principium suum supputatio reducitur, tanto amplius indubitanter augetur.10 quantitate numerabili harena maris, guttae pluviarum, stellae lucidae concluduntur.11 auctori quippe suo omnis creatura sub numero est et quicquid ad oxistentiam pervenit, a tali non potest condicione dimoveri.12 Et quoniam delectat nos secretiora huius disciplinae cum scientibus loqui, pecuniae ipsae quamvis usu celeberrimo viles esse videantur, animadvertendum est quanta tamen a veteribus ratione collectae sunt.13 sex milia denariorum solidum esse voluerunt, scilicet ut radiantis metalli formata rotunditas aetatem mundi, quasi sol aureus, convenienter includeret.14 senarium vero, quem non inmerito perfectum antiquitas docta definit, unciae, qui mensurae primus gradus est, appellatione signavit, quam duodecies similitudine mensium computatam in librae plenitudinem ad anni curricula collegerunt.15 O inventa prudentium! o provisa maiorum! exquisita res est, quae et usui humano necessaria distingueret et tot arcana naturae figuraliter contineret.16 merito ergo dicitur libra, quae tanta rerum est consideratione trutinata.17 talia igitur secreta violare, sic certissima velle confundere, nonne veritatis ipsius videtur crudelis ac foeda laceratio? exerceantur negotiationes in mercibus: emantur late, quae vendantur angustius: constet populis pondus ac mensura probabilis, quia cuncta turbantur, si integritas cum fraudibus misceatur.18 Mutilari certe non debet, quod laborantibus datur: sed a quo actus fidelis exigitur, compensatio imminuta praestetur.19 da certe solidum et aufer inde, si praevales: trade libram, et aliquid, si potes, imminue.20 contra ista nominibus ipsis constat esse provisum: aut integra tribuis aut non ipsa quae dicuntur exsolvis.21 non potestis omnimodo, non potestis nomina integritatum dare et scelestas imminutiones efficere.22 providete itaque, ut et arbiter arcae habeat iustas consuetudines suas, et quod bene meritis impendimus, incorrupto munere consequantur.
Cassiodorus HOME
bnf2923.127
© 2006 - 2024 Monumenta Informatik