monumenta.ch > Cassiodorus > VI. PRIMISCRINIO ATHALARICUS REX. (c. a. 527) > XXVII. GUDUIN SAIONI THEODERICUS REX. a. (523/536 ante Iun. 6) > XII. ARATORI V̅· I̅· ATHALARICUS REX. (a 626 fin.) > XX. ALBINO ET AVIENO V̅V̅· I̅I̅· ATQUE PATRICIIS THEUDERICUS REX. (a 507/511) > XVI. ABUNDANTIO P̅P̅O̅ THEODERICUS REX. (a 525/526) > I. HILDERICO REGI VVANDALORUM ATHALARICUS REX. (c. a. 526) > III. ACTA SYNHODI A. DII. > UT SUB DECRETO CURIALIUM PRAEDIA VENUNDENTUR. > XXXII. BRANDILAE THEODERICUS REX. a. (523/526) > XI. FORMULA DEFENSORIS CUIUSLIBET CIVITATIS. > XXIIII. FORMULA HONORATIS POSSESSORIBUS ET CURIALIBUS CIVITATIS NEAPOLITANAE. > XVIIII. DE CORNICULARIO QUI ACCEDIT. > VI. AGAPITO V̅·I̅· P̅·U̅· THEODERICUS REX. (a 507/509)
Cassiodorus, Variae, LIBER PRIMUS, , V. FLORIANO V̅· S̅· THEODERICUS REX. (a 507/511) <<<     >>> VII. FELICI V̅ · C̅ · THEUDERICUS REX. (a 507/511)

Cassiodorus, Variae, LIBER PRIMUS, VI. AGAPITO V̅·I̅· P̅·U̅· THEODERICUS REX. (a 507/509)

1 Decet principem cura quae ad rem publicam spectat augendam, et vere dignum est regem aedificiis palatia decorare.2 absit enim ut ornatui cedamus veterum, qui inpares non sumus beatitudine sacculorum.3 Quapropter in Ravennati urbe basilicae Herculis amplum opus aggressi, cuius nomini antiquitas congrue tribuit, quicquid in aula praedicabili ammiratione fundavit, magnitudini tuae studiosissime delegamus, ut secundum brevem subter annexum de urbe nobis marmorarios peritissimos destinetis, qui eximie divisa coniungant, ut venis colludentibus illigata naturalem faciem laudabiliter mentiantur.4 de arte veniat quod vincat naturam: discolorea crusta marmorum gratissima picturarum varietate texantur, quia illud est semper in pretium, quod ad decorem fuerit exquisitum.5 His sumptus subvectionesque praestabis: ne quemquam nostrum gravet imperium, quod ad utilitatem volumus respicere singulorum.
Cassiodorus HOME

bnf2923.126